라틴어 문장 검색

Pronus uero ad cuiuscumque et quacumque de causa necem atque supplicium nobiles uiros, condiscipulos et aequales suos, omnibus blanditiis tantum non ad societatem imperii adlicefactos uario genere fraudis occidit, etiam unum ueneno manu sua porrecto in aquae frigidae potione, quam is adfectus febre poposcerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 1:1)
erant autem adeo familiares, ut de potione, qua Britannicus hausta periit, Titus quoque iuxta cubans gustasse credatur grauique morbo adflictatus diu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 2장 1:3)
Is non praeceps se, sed strenuum remedium adferre tantamque vim morbi potione medicata levaturum esse promisit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 3:1)
in edito monte ignes iubet fieri, ut ii, qui aegre sequebantur, haud procul castris ipsos abesse cognoscerent, cos autem, qui primi agminis erant, mature cibo ac potione firmatos inplere alios utres, alios vasa, is quibuscumque aqua portari posset, аc suis opem ferre.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 15:2)
Hoc per Cassandrum adlatum traditumque fratri Iollae et ab eo supremae regis potioni inditum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 18:2)
nulli iuncta gregi nullis assuetaque caulis, sponte venire solet, numquam vi, poscere mulctram.
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:39)
Vide, quibus causis vini potio concedatur:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:17)
"Quia cinerem quasi panem manducavi et potionem meam cum fletu miscebam?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:7)
haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet, haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI301)
sic vocant indigenam ex frumento potionem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 12:3)
Postremo si in his quae sumimus varietatem noxiam putas, cur potionum remedia quae per os humanis visceribus infunditis ex tam contrariis ac sibi repugnantibus mixta conponitis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 25:1)
Cur eadem potio meracior videtur ieiuno quam ei qui cibum sumpsit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 17:2)
Igitur cum potio per inanitatem penitus influit, quia non obtusas cibo venas invenit neque fit admixtione dilutior, et per vacuum means gustatu fortiore sentitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 17:5)
Nam potionis totus haustus in omne corpus simul penetrat et omnium partium sensus facit unam maximam et sensibilem voluptatem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 20:5)
Hoc tu gravatus ut famem et sitim ferre Summa venenum potione perduxti.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION