라틴어 문장 검색

Abstinere ab omnibus quibus urinae mouendae sunt, potionem quoque quam parcissime adsumere, cibos capere ex media materia uel etiam imbellicissima, saepe sorbitiones quoque, at nihil frigidi neque edere neque bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:34)
Praeter haec in omnibus uesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 7:1)
At cum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum * facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole uel ad ignem.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 8:1)
- In hoc adfectu salutares sunt uehementes frictiones, perfusiones natationesque quam frigidissimae, neque cibi nec potio nisi frigida adsumpta.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 28장 1:3)
et cum omnia fere medicamenta stomachum laedant malique suci sint, ad ipsius uictus rationem potius omnem curam suam transtulit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 머리말 2:2)
Maxime autem desideranda sunt aduersus uenena, uel per morsus uel per cibos aut potiones nostris corporibus inserta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 23장 1:3)
deinde ubi utendum est, id quod Aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione uini diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 23장 3:10)
sunt enim ex uehementibus medicamentis et stomacho alienis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 1:4)
Alterum stomacho peius, ad somnum ualentius, ex his fit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 2:1)
Infantem uero mortuum aut secundas expellit aquae potio, cui salis Hammoniaci P. #1108 I, aut cui dictamni Cretici P. #1108 I adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 15:1)
Seruari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est, cuique aut pulmo medius aut ieiunum aut tenuius intestinum aut uentriculus aut renes uulnerati sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 5:1)
Vbi stomachus autem percussus est, singultus et bilis uomitus insequitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 19:1)
si quid cibi uel potionis adsumptum est, ea redditur cito.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 19:2)
nam cibus et potio per uulnus exeunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 20:2)
Stomachus adficitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION