라틴어 문장 검색

Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant (saepe numero sese cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse), tantus subito timor omnem exercitum occupavit ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 39장1)
Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis virtutibus multa praedicavit:
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 44장1)
Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstraverunt. His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 34장5)
Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus proditum dicunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 18장1)
Latrocinia nullam habent infamiam, quae extra fines cuiusque civitatis fiunt, atque ea iuventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 23장6)
In universum tamen quasi testificandum atque saepius praedicandum habeo, quod primo iam Punico bello dux inclitissimus M.Atilius Regulus dixisse memoratur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 2:1)
Nam quis hominum clarius aut tanta vociferatione bestiam vel furem praedicat, quam iste latratu?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 1:4)
quippe invictos et nullis casibus superabilis Romanos praedicabant, qui perdita classe, amissis armis, post constrata equorum virorumque corporibus litora eadem virtute, pari ferocia et velut aucti numero inrupissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 25장7)
igitur secutae Caesaris litterae quibus se non tam vacuum gloria praedicabat ut post ferocissimas gentis perdomitas, tot receptos in iuventa aut spretos triumphos, iam senior peregrinationis suburbanae inane praemium peteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장7)
Messala Corvinus imperatorem suum Cassium praedicabat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장13)
ita virtute in obsequendo, verecundia in praedicando extra invidiam nec extra gloriam erat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 3:3)
quae usquam provincia, quae castra sunt nisi cruenta et maculata aut, ut ipse praedicat, emendata et correcta?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장8)
ibi, ut ipse praedicare consuerat, non adversus patriam, sed inimicos suos bellum gessit, qui eidem hostes essent civitati:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 6:1)
namque ea, quae supra scripsimus, de eo praedicarunt atque hoc amplius:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 2:1)
itaque iure suo nonnulla ab imperatore miles, plurima vero fortuna vindicat seque his plus valuisse vere potest praedicare.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION