라틴어 문장 검색

Haec audiens Pippinus iter illuc arripiens cum exercitu suo, supra nominatos totos sibi subiugavit, Grifonem secum adduxit, Lantfridum similiter, Tassilonem in ducatu Baioariorum conlocavit per suum beneficium ;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 748 8:4)
Pippinus rex in Saxonia iter fecit, et Hildegarius episcopus occisus est a Saxonibus in castro, quod dicitur Iuberg;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 753 11:2)
Et dum reversus est de ipso itinere, nuntiatum est ei, quod Grifo, qui in Wasconiam fugitus est, germanus eius, occisus fuisset.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 753 11:4)
Pippinus rex per apostolicam invitationem in Italiam iter peragens, iustitiam beati Petri apostoli quaerendo, Haistolfus Langobardorum rex supradictam iustitiam vetando clusas Langobardorum petiit, obviam Pippino regi et Francis venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 755 14:2)
Dum prospexisset Pippinus rex, ab Haistulfo Langobardorum rege ea non esse vera, quod antea promiserat de iustitiis sancti Petri, iterum iter peragens in Italiam Papiam obsedit, Haistulfum inclusit, magis magisque de iustitiis sancti Petri confirmavit, ut stabiles permanerent, quod antea promiserat;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 756 16:2)
Tunc Pippinus rex, cernens Waifarium ducem Aquitaniorum minime consentire iustitias ecclesiarum partibus, quae erant in Francia, consilium fecit cum Francis, ut iter ageret supradictas iustitias quaerendo in Aquitania.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 760 22:2)
iterum rex Pippinus illuc cum exercitu iter peragens et eius filius primogenitus nomine Carolus cum eo, et multa castella coepit, quorum nomina sunt Burbonnis, Cantela, Clarmontis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 761 25:4)
Tertio in Aquitania Pippinus rex iter faciens et coepit civitatem Bituricam et castrum, quod dicitur Toarcis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 762 27:2)
Pippinus rex habuit placitum suum in Nivernis et quartum iter faciens in Aquitaniam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 763 29:2)
Rex Pippinus iter peragendo per Aquitaniam usque ad Cadurciam pervenit Aquitaniam vastando et revertendo per Lemovicas in Franciam reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 763 29:5)
Tunc rex Pippinus habuit placitum suum ad Wormatiam et nullum iter aliud fecit, nisi in Francia resedit, causam pertractabat inter Waifarium et Tassilonem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 764 31:2)
Tunc Pippinus rex placitum suum habuit ad Attiniacum et nullum fecit aliud iter.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 765 33:2)
Tunc Pippinus rex perrexit iter faciens in Aquitaniam;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 766 35:2)
Et postea perrexit iter peragens partibus Aquitaniae per Narbonam, Tolosam coepit, Albiensem similiter necnon et Gavuldanum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 767 38:1)
Et inde iter peragens usque ad Garonnam pervenit, multas *roccas et speluncas conquisivit, castrum Scoraliam, Torinnam, Petrociam et reversus est Bituricam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 767 39:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION