라틴어 문장 검색

Convenit autem amori in te meo, quotiens tale aliquid inciderit, sub exemplo praemonere, quid debeas fugere.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 6:3)
Quod ego in senatu cum ad rationem et loci et temporis ex more fecissem, bono civi convenientissimum credidi eadem illa spatiosius et uberius volumine amplecti, primum ut imperatori nostro virtutes suae veris laudibus commendarentur, deinde ut futuri principes non quasi a magistro sed tamen sub exemplo praemonerentur, qua potissimum via possent ad eandem gloriam niti.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 1:2)
Ille ab iis quibus erat curae praemonetur, si comitium et virgas pati nollet, ad confessionem confugeret quasi ad veniam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 11:3)
Quod tibi scripsi, ut te sortitum provinciam praemonerem, plurimum tibi credas, nec cuiquam satis fidas, deinde scias si quis forte te - quod abominor - fallat, paratam ultionem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 7:1)
Iamque ego praemoneo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1929)
Neu te dexterior tortum declinet ad anguem, neve sinisterior pressam rota ducat ad aram:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:11)
Spectat et in vultu veluti tum denique viso lumina fixa tenet nec se mortalia demens ora videre putat, nec se declinat ab illo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 5:6)
Paulatim declinat amor, visuraque fratrem culta venit nimiumque cupit formosa videri et siqua est illic formosior, invidet illi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 42:6)
Obstipuit virgo, nitidique cupidine pomi declinat cursus aurumque volubile tollit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:12)
Arma ferunt inter nigras crepitantia nubes terribilesque tubas auditaque cornua caelo praemonuisse nefas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 71:1)
delicias siquis lascivaque carmina quaerit, praemoneo, non est scripta quod ista legat, aptior huic Gallus blandique Propertius oris, aptior, ingenium come, Tibullus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 18)
200. Ceterum quaecumque technica expeditio, quam scientiae afferre volunt, graves mundi quaestiones explicare non valet, si homines sua de via declinant, si magna argumenta amittuntur, quae efficiunt ut convictus, labor, bonitas habeantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 255:1)
sed vox ab alto culmine Christi docentis praemonet adesse iam lucem prope, ne mens sopori serviat, ne somnus usque ad terminos vitae socordis opprimat pectus sepultum crimine et lucis oblitum suae.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum12)
Neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 16)
Nocte volat caeli medio terraeque per umbram, stridens, nec dulci declinat lumina somno;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION