라틴어 문장 검색

qua mente etiam ante nostrum adventum post Treboni indignissimam caedem ceteraque tot tamque nefaria facinora binae profectae erant ad Dolabellam legationes eorum, et quidem novo exemplo, contra leges ipsorum, prohibentibus iis qui tum magistratus gerebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 6:1)
si percurrero provinciam et cognovero qui nobis et rei p. fidem praestiterunt in conservanda pecunia a me deposita quique scelere ultro deferentes pecuniam publicam hoc munere societatem facinorum cum Dolabella inierunt, faciam vos certiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 10:3)
ac nefarium facinus atque eius modi quo uno maleficio scelera omnia complexa esse videantur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 3:4)
nemo enim putabat quemquam esse qui, cum omnia divina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim capere potuisset, propterea quod qui tantum facinus commiserunt non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 2:2)
paene dicam, respersas manus sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum facinus, tam immane, tam acerbum credituri sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 3:3)
Vt non omnem frugem neque arborem in omni agro reperire possis, sic non omne facinus in omni vita nascitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 2:2)
illud quaero, is homo qui ut tute dicis, numquam inter homines fuerit, per quos homines hoc tantum facinus, tam occultum, absens praesertim, conficere potuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 1:2)
num quaerenda causa quae te ad tantum facinus adduxerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 1:6)
an, quod diligenter defenditur, id tibi indignum facinus videtur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 51장 1:1)
quia non alio facinore clari homines, alio obscuri necantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 1:1)
itaque in eadem ista Appia cum ornatissimum equitem Romanum P. Clodius M. Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum - homo enim nobilis in suis monumentis equitem Romanum occiderat - nunc eiusdem Appiae nomen quantas tragoedias excitat!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 2:1)
Vbi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse declaratum, palam agere coepit et aperte dicere occidendum Milonem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 3:6)
atque ita profectus est ut contionem turbulentam in qua eius furor desideratus est, quae illo ipso die habita est, relinqueret, quam, nisi obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 1:3)
sin hoc et ratio doctis et necessitas barbaris et mos gentibus et feris natura ipsa praescripsit ut omnem semper vim quacumque ope possent a corpore, a capite, a vita sua propulsarent, non potestis hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis omnibus qui in latrones inciderint aut illorum telis aut vestris sententiis esse pereundum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 1:6)
hunc igitur diem campi speratum atque exoptatum sibi proponens Milo, cruentis manibus scelus et facinus prae se ferens et confitens ad illa augusta centuriarum auspicia veniebat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION