라틴어 문장 검색

ceterum libertus Plauti celeritate ventorum praevenit centurionem et mandata L. Antistii soceri attulit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 58장5)
ex quibus una instanti Tigellino castiora esse muliebria Octaviae respondit quam os eius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 60장6)
locum haud minoris gratiae instare si coniugem infensam depelleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장7)
longinquis itineribus percursando quae obtineri nequibant, corrupto qui captus erat commeatu et instante iam hieme, reduxit exercitum composuitque ad Caesarem litteras quasi confecto bello, verbis magnificis, rerum vacuas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 8장3)
et quia minus acriter Vologeses institerat, vana rursus fiducia tria milia delecti peditis proximo Tauri iugo imposuit quo transitum regis arcerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장6)
aegre compulsum ferunt ut instantem Corbuloni fateretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장9)
sic quoque optimam fortunam orandam, ut pedes confectus spatiis itinerum alacrem et facilitate camporum praevenientem equitem adsequeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장7)
et cum damnatio instaret, brachiorum venas Torquatus interscidit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 35장6)
nihil profuturum unius silentium, at praemia penes unum fore qui indicio praevenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장8)
pecunias et libertates servis et ante dono datas, sed ideo tunc largius quia tenui iam re familiari et instantibus creditoribus testamento diffideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장6)
ergo instanti minitantique renidens Scaevinus neminem ait plura scire quam ipsum, hortaturque ultro redderet tam bono principi vicem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 66장2)
Igitur non crimine, non accusatore existente, quia speciem iudicis induere non poterat, ad vim dominationis conversus Gerellanum tribunum cum cohorte militum immittit iubetque praevenire conatus consulis, occupare velut arcem eius, opprimere delectam iuventutem, quia Vestinus imminentis foro aedis decoraque servitia et pari aetate habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장1)
qui appellato principe instantem damnationem frustrati, mox Neronem circa summa scelera distentum quasi minores evasere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 8장5)
equitum senatorumque interitus quamvis promisci minus flebiles erant, tamquam communi mortalitate saevitiam principis praevenirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장7)
cedere loco, dummodo rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION