라틴어 문장 검색

atque, ut in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 13:4)
nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio dicitur, non si altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate semper vacat, sed si multo maiore ex parte exstat in utraque felicitas, sic vita non solum si undique referta bonis est, sed si multo maiore et graviore ex parte bona propendent, beata recte dici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 86:1)
Veniebamus in forum deficiente iam die, in quo notavimus frequentiam rerum venalium, non quidem pretiosarum sed tamen quarum fidem male ambulantem obscuritas temporis facillime tegeret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 12:1)
Sed nullo genere par erat causa, [nam] et cociones qui ad clamorem confluxerant, nostram scilicet de more ridebant invidiam, quod pro illa parte vindicabant pretiosissimam vestem, pro hac pannuciam ne centonibus quidem bonis dignam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 14:10)
Zmaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:13)
Non potest esse pretiosior homo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:3)
Quaeritur in silvis auro fera, et ultimus Hammon Afrorum excutitur, ne desit belua dente ad mortes pretiosa;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:10)
Hi zonas, illi res pretiosas colligunt, Subsidium vitae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.6)
Mare non sane pretiosis piscibus abundat, soleas tamen et squillas optimas egerit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 28:1)
Igitur tu quoque, si certa et fructuosa praedia concupiscis, aliquid in hoc litore para.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 6 3:1)
Tu modo memineris commendari tibi a me non arbores et terram, quamquam haec quoque, sed munusculum meum, quod esse quam fructuosissimum non illius magis interest quae accepit, quam mea qui dedi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 3 2:1)
et tamen, quae sunt pretiosiora, aut integra manent aut levissime laesa sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 2:2)
Laboriosum istud et taedio plenum, sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 6:1)
Nam pro amne imber assiduus et deiecti nubibus turbines, proruta opera quibus pretiosa rura cinguntur, quassata atque etiam decussa monumenta.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 5:2)
Nam quid ordinatione civilius, quid libertate pretiosius?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION