라틴어 문장 검색

Ac priusquam a saltatione discedo illud adiciam, uno eodemque tempore tribus nobilissimis civibus non modo studium saltandi sed etiam, si dis placet, peritiam qua gloriarentur fuisse, Gavinio consulari, Ciceronis inimico, quod ei etiam Cicero non dissimulanter obiecit, et M. Caelio, noto in turbas viro, quem idem Cicero defendit, et Licinio Crasso, Crassi eius qui apud Parthos extinctus est filio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 15:1)
idemque, tamquam summa in hoc utilitatis publicae verteretur, quinquennio dedit operam ut, si quis inter alios pisces scarum forte cepisset, incolumem confestim et inviolatum mari redderet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 10:3)
Post Didiam Licinia lex lata est a P. Licinio Crasso Divite, cuius ferundae probandaeque tantum studium ab optimatibus inpensum est, ut consulto senatus iuberetur, ut ea tantummodo promulgata, priusquam trinundino confirmaretur, ita ab omnibus observaretur quasi iam populi sententia conprobata.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 7:1)
Priusquam Pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 16:2)
Sed priusquam causam propono, illud antiquo poeta teste monstrabo, hunc morem loquendi pervagatum fuisse, ut Acheloum pro quavis aqua dicerent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 4:5)
Sed priusquam versus Aeschyli ponam paucis explananda est historia Palicorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 17:3)
In eo loco qui dominum eius domus salutatum venerant priusquam admitterentur consistebant:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 20:1)
Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione ab advenientibus priusquam intromitterentur in domum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 20:3)
Noluit Illyricae custos Octavius undae Confestim tentare ratem, celeresque carinas Continuit, cursu crescat dum praeda secundo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:15)
ilicet confestim, mox.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4241)
ilicet confestim.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7581)
Terentius omnia experiri certum est, priusquam pereo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4155)
actutum confestim, sine dilatione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2531)
ergo priusquam in corpora ingrediantur animae per haec signa erratica transeuntes, singula supra dicta singulae accipiunt, item exeuntes singula singulis redhibere dicit quae in corpus venientes perceperunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 517)
illud etiam ordine congruo subiunxit ad perliciendum animum priusquam quicquam diceret 'munera praeferimus'. inde ordine 'nomen patriamque docemus, qui bellum intulerint', hoc est qui, unde, contra quos, qua causa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2436)

SEARCH

MENU NAVIGATION