라틴어 문장 검색

ob ea decemviri iussi adire libros edidere, quibus diis et quot hostiis sacrificaretur, et ut supplicatio diem unum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 537:1)
Claudio Centone propter prodigia, quae evenerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 674:3)
oleas quoque praegustasse mures in prodigium versum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 676:1)
priusquam consules provincias sortirentur, prodigia nuntiata sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 98:1)
eorum prodigiorum causa consules maiores hostias immolarunt, et diem unum circa omnia pulvinaria supplicatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 101:1)
prodigia eo anno nuntiata:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 144:1)
in Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda publice data, Syracusanumque prodigium expiatum editis ab haruspicibus dis, quibus supplicaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 146:1)
territis eo prodigio patribus et alter consul curam adiecit, qui se, quod caput iocineri defuisset, tribus bubus perlitasse negavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 167:1)
plenis religionum animis prodigia insuper nuntiata:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 182:1)
filius Longus decemvir sacrorum et P. Aelius Paetus augur et Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 246:4)
Decemvir sacrorum C. Sempronius Longus, curio maximus C. Scribonius Curio sufficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 247:3)
cum pestilentiae finis non fieret, senatus decrevit uti decemviri libros Sibyllinos adirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 248:1)
cum bellum Macedonicum in expectatione esset, priusquam id susciperetur, prodigia expiari pacemque deum peti precationibus, qui editi ex fatalibus libris essent, placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 17:1)
et ut supplicatio prodigiis expiandis fieret, alteraque quae priore anno valetudinis populi causa vota esset, ea uti fieret feriaeque essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 21:1)
itaque sacrificatum est ut decemviri scriptum ediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION