라틴어 문장 검색

Romanis quoque ab eodem prodigio novendiale sacrum publice susceptum est, seu voce caelesti ex Albano monte missa - nam id quoque traditur - seu haruspicum monitu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 328:1)
mansit certe sollemne, ut quandoque idem prodigium nuntiaretur, feriae per novem dies agerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 328:2)
accepisse id augurium laeta dicitur Tanaquil, perita, ut volgo Etrusci, caelestium prodigiorum mulier.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 367:1)
cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi eius monumentum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 387:2)
eo tempore in regia prodigium visu eventuque mirabile fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 407:1)
plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum orto excitos reges, et cum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina retentum, sedatoque eam tumultu moveri vetuisse puerum donec sua sponte experrectus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 408:1)
fixa per multas aetates cornua in vestibulo templi Dianae monumentum ei fuere miraculo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 459:2)
habita, ut erat, res prodigii loco est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 459:3)
religione tactus hospes, qui omnia, ut prodigio responderet eventus, cuperet rite facta, extemplo descendit ad Tiberim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 462:1)
convenere extemplo, alii iam ante ad hoc praeparati, alii metu ne non venisse fraudi esset, novitate ac miraculo attoniti et iam de Servio actum rati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 482:1)
hoc perpetuitatis auspicio accepto secutum aliud magnitudinem imperii portendens prodigium est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 561:1)
itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum vates adhiberentur, hoc velut domestico exterritus visu Delphos ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 571:1)
elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt concientque miraculo, ut fit, rei novae atque indignitate homines.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 608:1)
adiciunt miracula huic pugnae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 65:2)
vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 101:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION