라틴어 문장 검색

cum enim decretum proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum publicarum nasci solent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 37:4)
et cum vos vestem mutandam censuissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis oblitus cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant, inrisit squalorem vestrum et luctum gratissimae civitatis, fecitque, quod nemo umquam tyrannus, ut quo minus occulte vestrum malum gemeretis nihil diceret, ne aperte incommoda patriae lugeretis ediceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:4)
quo tandem animo hoc tyrannum illum tulisse creditis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 2:7)
Graeci homines deorum honores tribuunt eis viris qui tyrannos necaverunt - quae ego vidi Athenis, quae in aliis urbibus Graeciae!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 2:1)
In hoc genere etiam illa est in Palamedem coniecta suspicionum proditionis multitudo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 2:2)
Quid intersit inter amicum et adsentatorem, regem et tyrannum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 3:2)
quae quidem si timeretur, non Lucius Brutus arcens eum reditu tyrannum, quem ipse expulerat, in proelio concidisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 88:2)
qui cum coniectus in carcerem triginta iussu tyrannorum venenum ut sitiens obduxisset, reliquum sic e poculo eiecit, ut id resonaret, quo sonitu reddito adridens propino inquit hoc pulchro Critiae, qui in eum fuerat taeterrimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 95:5)
vadit enim in eundem carcerem atque in eundem paucis post annis scyphum Socrates, eodem scelere iudicum quo tyrannorum Theramenes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 96:1)
Dionysius quidem tyrannus Syracusis expulsus Corinthi pueros docebat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:1)
de L. Bruto fortasse dubitarim, an propter infinitum odium tyranni ecfrenatius in Arruntem invaserit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 50:2)
Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius, cum quinque et viginti natus annos dominatum occupavisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 57:1)
Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicavit, quam esset beatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:1)
denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 62:6)
quis est omnium, qui modo cum Musis, id est cum humanitate et cum doctrina, habeat aliquod commercium, qui se non hunc mathematicum malit quam illum tyrannum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION