라틴어 문장 검색

In medium, seu stabit iners seu profluet umor, transversas salices et grandia conice saxa, pontibus ut crebris possint consistere et alas pandere ad aestivum solem, si forte morantes sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:5)
ut qui Romulum Martis filium educatumque a lupa dicat, in argumentum caelestis ortus utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit exstingui, quod omnia sic egerit, ut genitum praeside bellorum deo incredibile non esset, quod ipsum quoque caelo receptum temporis eius homines non dubitaverint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 193:1)
At sanguis vel ex hostia respersisse potest vel e naribus profluxisse:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 86:2)
sequens positum in voce aut omnino suppressa aut etiam abscisa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 148:1)
supprimitur vox, ut fecit pro Ligario Cicero:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 148:2)
nam et Homerus brevem quidem cum iucunditate et propriam, id enim est non deerrare , et carentem supervacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt virtutes generis illius primi, et ex ore dixit dulciorem melle profluere , qua certe delectatione nihil fingi maius potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 230:1)
Omnes illos megistanas et satrapas et regem ipsum, ex quo Idomenei titulus petebatur, oblivio alta suppressit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 4:3)
interim aliquorum te auctoritate custodi, aut Cato ille sit aut Scipio aut Laelius aut talis, cuius interventu perditi quoque homines vitia supprimerent, dum te efficis eum, cum quo peccare non audeas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 6:2)
Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine intermissione in morem nivis superveniens iuveniori oratori data est, lenis et melle dulcior seni profluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:6)
ut oratio eius sine impedimento exeat, proferatur tamen malo quam profluat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 12:3)
Per te vero non est mora, quominus beneficia, qui acceperunt, ultro repetant, nec recusabis conferre alia et suppressis dissimulatisque plura ac maiora adicere :
(세네카, 행복론, Liber V 6:1)
Ibit, qua coepit aetas, nec cursum suum aut revocabit aut supprimet ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 47:2)
Primum videbar depositurus omnia incommoda, cum lacrimas tuas, etiam si supprimere non potuissem, interim certe abstersissem ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 2:3)
Cuius non lacrimas illius hilaritas supprimat ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 126:1)
Totos supprimet montes et alibi rupes in altum novas exprimet;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 159:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION