라틴어 문장 검색

Tum litore toto ardentis spectant socios semustaque servant busta neque avelli possunt, nox umida donec invertit caelum stellis ardentibus aptum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 7:10)
" Fuit ingens monte sub alto regis Dercenni terreno ex aggere bustum antiqui Laurentis opacaque ilice tectum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:7)
nec non mediis in milibus ipsi ductores auro volitant ostroque decori, et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas et Messapus equum domitor, Neptunia proles.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 6:6)
Parte alia media Eumedes in proelia fertur, antiqui proles bello praeclara Dolonis, nomine avum referens, animo manibusque parentem, qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret, ausus Pelidae pretium sibi poscere currus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:1)
" Olli subridens hominum rerumque repertor "Es germana Iovis Saturnique altera proles:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:22)
Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, alitis in parvae subitam conlecta figuram, quae quondam in bustis aut culminibus desertis nocte sedens serum canit importuna per umbras, hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:8)
Hactenus arvorum cultus et sidera caeli, nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 1:1)
Stabunt et Parii lapides, spirantia signa, Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:16)
mitte in Venerem pecuaria primus, atque aliam ex alia generando suffice prolem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 2:9)
hinc alias artis prolemque parentum et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:4)
Iam maris immensi prolem et genus omne natantum litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus proluit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:10)
Sed siquem proles subito defecerit omnis, nec genus unde novae stirpis revocetur habebit, tempus et Arcadii memoranda inventa magistri pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis insincerus apes tulerit cruor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:1)
Diva, producas subolem patrumque Prosperes decreta super iugandis Feminis prolisque novae feraci Lege marita, Certus undenos deciens per annos Orbis ut cantus ref eratque ludos Ter die claro totiensque grata Nocte frequentes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 14)
Di, probos mores docili iuventae, Di, senectuti placidae quietem, Romulae genti date remque prolemque Et decus omne.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 111)
dum Priami Paridisque busto insultet armentum et catulos ferae celent inultae, stet Capitolium fulgens triumphatisque possit Roma ferox dare iura Medis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 39)

SEARCH

MENU NAVIGATION