라틴어 문장 검색

Eo, inquit, tempore nonnulli sibyllam Erithream vaticinatam ferunt, quam quidam magis credunt esse Cumanam, et sunt ejus XXVIII versus, qui (sicut eos quidam Latinis versibus est interpretatus) hoc continent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:11)
Ex his liquide verbis traditur, tam verbum ipsum Dei quam spiritum ab ipso fidelibus infusum esse Deum, quem rex ille non solum credebat, verum etiam alteri magno regi scribendo praedicat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:5)
Unde nec prophetiam Balaam gentilis, neque Arioli sacra improbavit auctoritas, qua postmodum Magi primitiae gentium incitari creduntur, ut nova apparente stella novum statim regem quaererent;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:5)
De quo quidem nos docere veritatem non promittimus, ad quam neque nos neque mortalium aliquem sufficere credimus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:8)
Absit enim hoc ut credamus Deum, qui malis quoque ipsis bene utitur, non bene etiam omnes artes, quae ejus dona sunt, ordinare, ut haec quoque ejus majestati deserviant, quantumcunque male his abutuntur perversi!
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:11)
Sicut autem mali quoque scientia bona est, ad evitandum scilicet malum necessaria, ita potestatem etiam mali bonam esse constat ad promerendum necessariam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:17)
Si enim peccare non possemus, nihil non peccando promereremur, et ei qui liberum non habet arbitrium, nullum ex his quae coactus agit debetur praemium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:18)
Quod licet fide robustissima irriseris, bonum est tamen ut etiam noveris defendendo adjuvare quod credimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:2)
Et haec enervis fidei confessio in Christo sine teste, et argumento non credere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:6)
Rationi humanae non est committenda fides, quae Deum hunc suadeat credi, quem tu unum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum santum confiteris.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:13)
Ex qua profecto sententia, ne videlicet inutilis sit fides et expers meriti, patenter asserunt nil ad Catholicae fidei mysteria pertinens ratione investigandum esse, sed de omnibus auctoritati statim credendum esse, quantumcunque haec ab humana ratione remota esse videatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:1)
Nec quia Deus id dixerat creditur, sed quia hoc sic esse convincitur, recipitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:10)
Distinguitur itaque fides talis a fide Abrahae, qui contra spem in spem credidit, nec naturae possibilitatem, sed promittentis attendit veritatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:11)
vix enim qui loquitur leviter, credit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:16)
Unde et in Ecclesiastico scriptum est. Qui credit cito, levis est corde, et minorabitur (Eccli.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION