라틴어 문장 검색

Superest ut ad extremas partes corporis veniam, quae articulis inter se conseruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 1:1)
Hauserat insolitos promissae virginis ignes Augustus primoque rudis flagraverat aestu;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:1)
adsurgit ceu forte minor sub matre virenti laurus et ingentes ramos olimque futuras promittit iam parva comas;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:155)
suprema pericula semper dant veniam culpae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:338)
carminibus veniam praemia tanta negant;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:8)
Hoc quoque, quod veniam leti valuere mereri, si positis pendas odiis, ignoscere pulchrum iam misero poenaeque genus vidisse precantem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:26)
Prospera sed quantum nostrae spes addita menti, tantum exempta Getis, qui vertice proximus astris post Alpes iam cuncta sibi promisit apertas nil superesse ratus, postquam tot lumina pubis, tot subitos pedites, equitum tot conspicit alas cinctaque fluminibus crebris ac moenibus arva seque velut clausum laqueis, sub pectore furtim aestuat et nimium prono fervore petitae iam piget Italiae, sperataque Roma teneri visa procul.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:177)
"Si non mentis inops fraudataque sensibus aetas praeberet veniam, numquam haec opprobria linguae turpia Danuvius me sospite ferret inultus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:195)
veniam confessus crimina posco.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum13)
non ego, cum peterem, sollemni more procorum promisi gregibus pascua plena meis, nec, quod mille mihi lateant sub palmite colles fluctuet et glauca pinguis oliva coma, nec, quod nostra Ceres numerosa falce laboret aurataeque ferant culmina celsa trabes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam13)
Fallaces vitreo stellas componere mundo et vaga Saturni sidera saepe queri venturumque Iovem paucis promittere nummis Cureti genitor noverat Uranius.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Curetium1)
hic sibi promittit Venerem speratque Dianae coniugium castamque cupit violare Minervam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia27)
evadere neutri dedecus aut mixtis licuit procumbere telis amissa specie, raptis insignibus ambo in vultus rediere suos manibusque revinctis oblati gladiis summittunt colla paratis et vitam veniamque rogant.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:40)
fas sit promittere patri:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:229)
promittitur ingens dextra rudimentis Romanaque vota moratur.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:321)

SEARCH

MENU NAVIGATION