라틴어 문장 검색

Romana classis prompta, levis, expedita et quodam genere castrensis ad similitudinem pugnae equestris sic remis quasi habenis agebatur, et in hos vel illos ictus mobilia rostra speciem viventium praeferebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 37:1)
Numquam acrior neque alacrior exercitus Caesaris fuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 46:1)
unde in latrocinia promptissimi.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM DELMATICUM 1:2)
Certa mox fides et aeterna pax, cum ipsorum ingenio in pacis artes promptiore, tum consilio Caesaris, qui fiduciam montium timens in quos se recipiebant, castra sua, quia in plano erant, habitare et incolere iussit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 14:2)
hos igitur tellus omnis exaestuat aestus expiratque foras in apertum promptaque caeli.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:19)
multa siti prostrata viam per proque voluta corpora silanos ad aquarum strata iacebant interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum, multaque per populi passim loca prompta viasque languida semanimo cum corpore membra videres horrida paedore et pannis cooperta perire, corporis inluvie, pelli super ossibus una, ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:5)
Inter haec Avieni dicta Flavianus et Eustathius, par insigne amicitiae, ac minimo post Eusebius ingressi alacriorem fecere coetum, acceptaque ac reddita salutatione consederunt percontantes quidnam offenderint sermocinationis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 4:1)
illae, ut principio anni ad promptum obsequium honore servos invitarent, hi, quia gratiam perfecti operis exolverent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 7:2)
quod ad noxam sit pigrior, et salutem manus promptior largiatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 13:3)
Itaque tanto hoc seculum ad omnem continentiam promptius, ut pleraque harum rerum quae Syllana lege ut vulgo nota conprehenduntur nemo nostrum vel fando compererit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 12:3)
Cedo igitur, Eustathius ait, Virgilianum volumen, quia locos singulos eius inspiciens Homericorum versuum promptius ammonebor.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 17:1)
Sic ruit in densos alacer Mezentius hostes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 7:2)
Cotidie enim Romanae indoli enarrando eundem vatem necesse est habeat huius annotationis scientiam promptiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:3)
Ergo paternam gloriam et singula eius facta fortia dicendo animum filii fecit alacriorem, et ita credita est contra maerorem vino remedium miscuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 19:3)
Fortissimus ille est, Qui, promptus metuenda pati, si cominus instent, Et differre potest.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION