라틴어 문장 검색

"Ipse non possum calcata numinum religione conscientiam meam fallens perperam pronuntiare:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:4)
et quoniam neque egregia illa uxor mea propter dignitatem neque prorsus ulla alia inveniri potuerat grandi praemio, vilis anquiritur aliqua sententia praesidis bestiis addicta, quae mecum incoram publicam populi caveam frequentaret.
(아풀레이우스, 변신, 10권 23:4)
Nec ille, vir alioquin exercitus, tam multiforme facinus excetrae venenatae dilatione languida passus marcescere, confestim cubiculariis mulieris attractis vi tormentorum veritatem eruit, atque illam, minus quidem quam merebatur, sed quod dignus cruciatus alius excogitari non poterat, certe bestiis obiciendam pronuntiavit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:7)
Mirabar quid rei temptaret, quid pronuntiaret futurum;
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:7)
Hactenus divini somnii suada maiestas, quod usus foret, pronuntiavit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:1)
tamen de sententiis nominum et rerum,
(ARCHIPOETA, V26)
Cumque ab eo benigne susceptus fuissem, inter cetera sententiarum nostrarum famina, me obnixe rogabat, ut devoverem me suo servitio et familiaris ei essem, et omnia, quae in sinistrali et occidentali Sabrinae parte habebam, pro eo relinquerem:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:3)
Memorabat etiam in hoc, quantum humana discretio custodire poterat, illius sancti papae Gregorii observandam esse sententiam, qua discretam mentionem dividendae eleemosynae ita dicens agebat:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 102 107:2)
His ita ordinabiliter ab eodem rege dispositis, memor illius divinae scripturae sententiae, qua dicitur:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 103 108:1)
Sed cum perprobabilis ratio demonstrare videatur hic nos potius quam Carthagini vel etiam in rure ex sententia posse degere, quid tecum agam.
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 1:3)
At hoc neque simul neque ex sententia vivere est.
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 1:13)
Sed nihil amplius rescribere potui, quam ut ipse sumeres, quos liberet, et nunc in eadem maneo sententia.
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV) 1:7)
Sed ulterius huic certamini me senex invalidus subtraho et in sententiam Mantuani rhetoris libenter pergo:
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 4:1)
Omitto enim LXX, de quorum vel consilii vel spiritus maiore concordia quam si unus homo esset, non audeo in aliquam partem certam ferre sententiam, nisi quod eis praeminentem auctoritatem in hoc munere sine controversia tribuendam existimo.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 2:6)
Video etiam interdum vitia mea, sed haec malo audire a melioribus, ne, cum me recte fortasse reprehendero, rursus mihi blandiar et meticulosam potius mihi videar in me quam iustam tulisse sententiam.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION