라틴어 문장 검색

generalis igitur quaestio, verbis an voluntate sit standum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 55:4)
protinus non indignum quod adnotetur, posse ex uno statu duas generales fieri quaestiones, an quisquis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 64:3)
nunc eamus per singulas causarum iudicialium partes, quas ut persequi ad ultimam speciem, id est ad singulas lites controversiasque, non possum, ita de generalibus scribere licet, ut, quae quemque statum frequentissime incidant, tradam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 70:2)
De re et generales quaestiones sunt et definitae, id est, et quae non continentur personis et quae continentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 72:3)
ergo cum de re agitur, aut quid factum sit in dubium venit aut quid fiat aut quid sit futurum, ut in generalibus, an atomorum concursu mundus sit effectus, an providentia regatur, an sit aliquando casurus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 73:2)
nam hoc magis generale est rectiorque divisio, an ullum crimen , an hoc.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 109:3)
An, si non dixero, homo est animal mortale rationale, non potero, expositis tot corporis animique proprietatibus, latius oratione ducta, vel a dis eum vel a mutis discernere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 143:3)
sic enim iuri nostro libentius indulgebit, ut in sponsionibus, quae ex interdictis fiunt, etiamsinon proprietatis est quaestio sed tantum , tamen non solum possedisse nos, sed etiam nostrum possedisse docere oportebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 212:5)
sub hoc statu generales sunt quaestiones, scripto an voluntate standum sit, quae fuerit scribentis voluntas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 228:1)
igitur finitio in natura ipsa nominis quaestionem habet generalem, et quae esse etiam citra complexum causae possit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 267:1)
facto, de rerum fide, proprietate, qualitate;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 12:2)
In hac autem proprietatis specie, quae nominibus ipsis cuiusque rei utitur, nulla virtus est, at quod ei contrarium est, vitium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 42:2)
quare proprietas non ad nomen, sed ad vim significandi refertur nec auditu, sed intellectu perpendenda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 45:3)
nam ipsa illa ἀφέλεια simplex et inadfectata habet quendam purum, qualis etiam in feminis amatur, ornatum, et sunt quaedam velut e tenui diligentia circa proprietatem significationemque munditiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 150:1)
cui accedit hoc quoque, quod genus, cum dividitur species, nihil habet proprium, ut arbor pinus et olea et cupressus, et ipsius per se nulla proprietas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 277:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION