라틴어 문장 검색

Domus ea quae ratione geritur, omnibus est instructior rebus, et apparatior quam ea quae temere et nullo consilio administratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:4)
Eadem navigii ratio est. Hoc itaque proposito et collatione similitudinum convenienter astructo, assumptionem statim aggregans syllogismi, Nil autem, inquit, omnium rerum melius quam omnis mundus administratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:6)
Quanta autem ratione cuncta in mundo fiant ac disponantur, maximus omnium philosophorum Plato diligenter attendens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:10)
Non propterea veritas chara esse debet quia non latuit Anaxagoram, sed quia veritas est, etsi nullus eorum cognovisset;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:7)
facile autem illud quoque ratione convinci poterat mundum ipsum etiam et quae in eo sunt a se ipso non esse, nec per se subsistere, sed ab alio quocunque longe cunctis excellentiore cuncta optime tam fieri quam regi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:8)
Quippe quod a se ipso est, natura dignius esse constat quam quod ab alio est. Et omne quod rationis atque intelligentiae capax est, universis aliis excellentius esse invenitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:9)
Non enim oportet rationalem substantiam ab alio esse concedi, si ratione carentem a se esse ponamus, nemo enim nostrum est qui se ipsum ignoret a se mimine esse, sed ab alio gigni.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:10)
Quomodo igitur ea quae ratione carent, ab alio esse negabimus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:11)
Certum quippe est omni tanto majori concordia regi, quanto paucioribus cura regiminis eorum commissa est. Nihil autem melius aut majori concordia regi quam mundum constat universum, sicut supra Tulliana exposuit ratio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:3)
Nil autem cum aliquo ita ut secum idem vel unum potest, nec ita alii concordare, ut sibi cum a seipso nihil dissimile sit. Ad unum itaque cuncta spectare ac referri convenit, ut quod rerum diversitate agitur, una ratione concorditer administretur, modo quem in omnibus oportet servato.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:8)
Sed ad hoc primo respondendum esse arbitror, quod juxta hanc rationem, quanto plures praedicaverimus deos, tanto amplius divinae gloriam excellentiae amplificabimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:2)
Infinitos itaque praedicari oportet deos, ut infinitam ejus gloriam magnificemus, praesertim cum nulla sit ratio, qua ad certum numerum aliquem ea reduci queat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:3)
Quam juxta praedictam rationem tanto magis amplificabimus, quanto amplius numerum ejus extenderimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:4)
Haec quidem ad astruendam divinae singularitatem excellentiae pro rationibus induci satis esse arbitror, quibus et facile assentiri quemcunque bonum existimo, qui nulli invidus, omnium rerum commendationi plurimum congaudet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:14)
Atqui si illud aeque bonum esset quod dimisit facere quando istud elegit, nulla ratio profecto fuit cur illud dimitteret, atque istud eligeret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION