라틴어 문장 검색

quae si arceantur, aequabilius atque constantius provinciae regentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 21장9)
At Corbulo quarta et duodecima legionibus quae fortissimo quoque amisso et ceteris exterritis parum habiles proelio videbantur in Syriam translatis, sextam inde ac tertiam legiones, integrum militem et crebris ac prosperis laboribus exercitum, in Armeniam ducit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 26장1)
dehinc edicto testificatus non longam sui absentiam et cuncta in re publica perinde immota ac prospera fore, super ea profectione adiit Capitolium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장2)
inque eam praedam etiam dii cessere, spoliatis in urbe templis egestoque auro quod triumphis, quod votis omnis populi Romani aetas prospere aut in metu sacraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장2)
raptus in locum servilibus poenis sepositum manu Statii tribuni trucidatur, plenus constantis silentii nec tribuno obiciens eandem conscientiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장2)
ac denegante centurione conversus ad amicos, quando meritis eorum referre gratiam prohiberetur, quod unum iam et tamen pulcherrimum habeat, imaginem vitae suae relinquere testatur, cuius si memores essent, bonarum artium famam fructum constantis amicitiae laturos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 62장2)
prospera principis respuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장10)
et omen quidem dii prohibeant, ceterum in ea tempora natus es quibus firmare animum expediat constantibus exemplis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 35장5)
igitur primus omnium Romanorum divus Iulius cum exercitu Britanniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit incolas ac litore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 2:1)
Suetonius hinc Paulinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus firmatisque praesidiis;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 4:1)
Quinto expeditionum anno nave prima transgressus ignotas ad id tempus gentis crebris simul ac prosperis proeliis domuit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 24장 1:1)
prospera omnes sibi vindicant, adversa uni imputantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 27장 2:3)
nam ut superasse tantum itineris, evasisse silvas, transisse aestuaria pulchrum ac decorum in frontem, ita fugientibus periculosissima quae hodie prosperrima sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 5:1)
augebat miserationem constans rumor veneno interceptum:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 2:1)
ut perhibent qui interfuere novissimis sermonibus tuis, constans et libens fatum excepisti, tamquam pro virili portione innocentiam principi donares.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION