라틴어 문장 검색

Alter adulescens decessit, alter senex, aliquis praeter hos infans, cui nihil amplius contigit quam prospicere vitam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 42:1)
ad ulteriora non prospicit mens hebes et quae se corpori addixerit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 14:2)
Tunc animus noster habebit, quod gratuletur sibi, cum emissus his tenebris, in quibus volutatur, non tenui visu clara prospexerit, sed totum diem admiserit et redditus caelo suo fuerit, cum receperit locum, quem occupavit sorte nascendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 12:1)
at nunc blattaria vocant balnea, si qua non ita aptata sunt, ut totius diei solem fenestris amplissimis recipiant, nisi et lavantur simul et colorantur, nisi ex solio agros ac maria prospiciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 8:2)
Omnes hic exitus manet, sive interna vis flatusque praeclusa via violenti pondus, sub quo tenentur, excusserint, sive torrentium impetus in abdito vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia conpaginem soli ruperit, sive vetustas, a qua nihil tutum est, expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 12:2)
Ne quis insepultus esset, rerum natura prospexit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 35:5)
" Haec tibi scripsi, non tamquam expectaturus esses remedium tam serum, liquet enim mihi te locutum tecum quicquid lecturus es, sed ut castigarem exiguam illam moram, qua a te recessisti, et in reliquom adhortarer, contra fortunam tolleres animos et omnia eius tela, non tamquam possent venire, sed tamquam utique essent ventura, prospiceres.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 32:1)
Ubi vero, quidquid mihi debui, redditum est, ubi stabilita mens scit nihil interesse inter diem et saeculum, quicquid deinceps dierum rerumque venturum est, ex alto prospicit et cum multo risu seriem temporum cogitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 9:4)
proinde intrepidus horam illam decretoriam prospice:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 23:6)
prospicere et ultra mundum libet, quo feratur, unde surrexerit, in quem exitum tanta rerum velocitas properet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 9:2)
Prudentia enim ei, cuius est, prospicit, non sibi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 19:4)
Nemo, qui ad incendium domus suae currit, tabulam latrunculariam prospicit, ut sciat, quomodo alligatus exeat calculus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 30:3)
reserate paulum terga nigrantis poli, levis ut Mycenas turba prospiciat Phrygum.
(세네카, 아가멤논 13:28)
iam tibi omnia templa praeclusa sunt.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 10:3)
pater tuus nobis maria praeclusit, meus terras.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 5:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION