라틴어 문장 검색

fuga torva per agros cornipedum, visa donec flammatus Aconteus strage virum, cui sueta feras prosternere virtus - Arcas erat - , densis iam fida ad moenia versas insequitur telis, multumque hastile resumens ter, quater adducto per terga, per ilia telo transigit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권288)
iam frondea nutant culmina, iam muri, ripisque Ismenos apertis effugit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권383)
atque illi iamdudum regia tristis attremit oranti, suaque et quae desuper urguet nutabat tellus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권41)
cultor Ion Pisae cultorem Daphnea Cirrhae turbatis prostravit equis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권191)
nutat utroque timor, quemnam hoc certamine victum, quem vicisse velint:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권271)
illam nutantem nemus et mons ipse tremiscit, qua tellure cadat, quas obruat ordine silvas, non tamen aut ensem galeamve audacia cuiquam tangere;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권239)
cadit agmine longo Cyllenes populus Tegeesque habitator opacae, Aepytiique duces Telphusiacaeque phalanges, ipsum autem et lassa fidit prosternere dextra, nec servat vires:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권366)
"dixit, et increpitans languentia pectora dextra, ne pereant voces, iterumque iterumque monebat, ille deae iussis vultu, quo nutat, eodem adnuit;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권49)
stagnant nigrantia tabo gramina, sanguineis nutant tentoria rivis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권124)
"et quidnam egregium prosternere moenia molli structa lyra?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권396)
"tu tamen ex celsa sublimem forsitan arce ante nefas Grais dantem vexilla maniplis vidisti, teque ille acie respexit ab ipsa ense salutatam et nutantis vertice coni:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권191)
eum dicta ferens Theseia Phegeus adstitit, ille quidem ramis insontis olivae pacificus, sed bella ciet bellumque minatur, grande fremens,nimiumque memor mandantis et ipsum iam prope, iam medios operire cohortibus agros ingeminans, stetit ambiguo Thebanus in aestu curarum, nutantque minae et prior ira tepescit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권320)
"parvane prostratis"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권322)
hostile agmen terrore prosternitur, et super se non solum rupes circumdatas, sed etiam ipsam caeli machinam contremescunt, trepidationique iniectae uix sufficere pedum pernicitas credebatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:5)
Cumque haec et huiusmodi plura loqueretur, atque illi percepta eius benedictione iam multum tristes exissent, rediit ipse solus, qui carmen caeleste audierat, et prosternens se in terram :
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION