라틴어 문장 검색

Neque enim ille solus militat, qui in acie stat et cornu dextrum laevumque defendit, sed et qui portas tuetur et statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur vigiliasque servat et armamentario praeest ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 40:2)
Honoribus summis functus es ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 106:7)
coniunx socerque iusta iam functis habent, a me sepulti;
(세네카, 메데아 15:16)
Quod facere monitu caelitum iussus paro, functi cineribus regis hoc decuit dari, ne sancta quisquam sceptra violaret dolo.
(세네카, 오이디푸스 3:24)
sive temptari abditum Acheron profundum mente non aequa tulit, sive ipsa tellus, ut daret functis viam, compage rupta sonuit;
(세네카, 오이디푸스 7:32)
supplicia functis durus umbrarum arbiter
(세네카, Thyestes 15:1)
ne tegat functos humus nec solvat ignis!
(세네카, Thyestes 765:2)
Et ecce dum quadam vice simul corporali solacio fungerentur, domina militi annulum suum dedit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:10)
fungere maternis uicibus, pater:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1148)
qui inter cetera quae sibi provinciales agenda mandaverant interceptas litteras deferebant, quas Arvandi scriba correptus dominum dictasse profitebatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 5:1)
epistula post provinciale mandatum, cuius supra mentio facta, profertur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 10:3)
Optantii clarissimi viri nuper vita functi filiam, quod deo prosperante succedat, licet a matre pupillae in coniugium petierit obtinueritque, parum tamen votorum suorum promotum censet effectum, nisi assensum tuum super his omnibus seu sedulitate sua seu precatu nostrae intercessionis adipiscatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Sagittario suo salutem 2:1)
simul et animorum spebus erectis fas est de cetero sperare meliora, certe creber provincialium sermo est annum bonum de magnis non tam fructibus quam potestatibus existimandum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eutropio suo Salutem. 3:2)
Nequeo differre, quin grandis communione te gaudii festinus inpertiam, nimirum nosse cupientem, quid pater noster in Christo pariter et pontifex Patiens Cabillonum profectus more religionis, more constantiae suae fecerit, cum venisset in oppidum suprascriptum provincialium sacerdotum praevio partim, partim comitante collegio, scilicet ut municipio summus aliquis antistes ordinaretur, cuius ecclesiae disciplina nutabat, postquam iunior episcopus Paulus discesserat decesseratque, exceperunt pontificale concilium variae voluntates oppidanorum, nec non et illa quae bonum publicum semper evertunt studia privata;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnulo suo salutem 1:1)
hi sunt, quorum comparationi digitum tollerent Narcissus Asiaticus, Massa Marcellus, Carus Parthenius, Licinus et Pallas, hi sunt, qui invident tunicatis otia stipendia paludatis, viatica veraedariis 2 mercatoribus nundinas, munuscula lega- tis portoria quadruplatoribus, praedia provincialibus flamonia municipibus, arcanis pondera mensuras allectis salaria tabulariis, dispositiones numerariis praetorianis sportulas, civitatibus indutias vectigalia publicanis, reverentiam clericis originem nobilibus, consessum prioribus congressum aequalibus, cinctis iura discinctis privilegia, scholas instituendis mercedes instituentibus litteras institutis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION