라틴어 문장 검색

Vidit enim hoc prudenter sive Simonides sive alius quis invenit, ea maxime animis effingi nostris, quae essent a sensu tradita atque impressa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 357:2)
Sed tamen audivi, ut heri dicebam, et Athenis cum essem, doctissimos viros et in Asia istum ipsum Scepsium Metrodorum, cum de his ipsis rebus disputaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 365:6)
neque vero in illo altero diutius commoremur, ut disputemus, quibus rebus adsequi possimus, ut ea, quae dicamus, intellegantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 48:2)
Vero enim oratori, quae sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata esse debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 54:3)
quem ferunt eximio quodam usum lepore dicendi aspernatum esse omne animi sensusque iudicium primumque instituisse - quamquam id fuit Socraticum maxime - non quid ipse sentiret ostendere, sed contra id, quod quisque se sentire dixisset, disputare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 67:6)
qua re hoc, quod complector tantam scientiam vimque doctrinae, non modo non pro me, sed contra me est potius - non enim quid ego, sed quid orator possit disputo - atque hos omnis, qui artis rhetoricas exponunt, perridiculos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 75:3)
Hic Crassus 'hoc tibi' inquit 'Catule, primum persuadeas velim, me non multo secus facere, cum de oratore disputem, ac facerem, si esset mihi de histrione dicendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 83:1)
Ac tamen, quoniam de oratore nobis disputandum est, de summo oratore dicam necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 85:1)
Quamquam non haec ita statuo atque decerno, ut desperem Latine ea, de quibus disputavimus, tradi ac perpoliri , patitur enim et lingua nostra et natura rerum veterem illam excellentemque prudentiam Graecorum ad nostrum usum moremque transferri, sed hominibus opus est eruditis, qui adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 95:1)
aut de immutatione, ut, si disputetur, num interire virtus in homine aut num in vitium possit convertere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 114:6)
sed etiam si est aliquando spissius aut si ego sum tardior, profecto numquam conquiescam neque defatigabor ante, quam illorum ancipitis vias rationesque et pro omnibus et contra omnia disputandi percepero.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 145:6)
Quibus utinam similibusque de rebus disputari quam de puerilibus his verborum translationibus maluissetis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:7)
et si non omnia disputando confirmabimus breviterque interdum quae erunt satis aperta ponemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 3:3)
quorum in altero disputandum est aliud an idem sit, ut pertinacia et perseverantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 19장 1:2)
Atque in hoc eodem genere, in quo quale sit quaeritur, exoritur aliud quoddam disputandi genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 19장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION