라틴어 문장 검색

est hederae vis multa, qua crinis religata fulges, ridet argento domus, ara castis vincta verbenis avet immolato spargier agno;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 112)
quo sane populus numerabilis, utpote parvos, et frugi castusque verecundusque coibat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 7:6)
os tenerum pueri balbumque poeta figurat, torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem, mox etiam pectus praeceptis format amicis, asperitatis et invidiae corrector et irae, recte facta refert, orientia tempora notis instruit exemplis, inopem solatur et aegrum, castis cum pueris ignara puella mariti disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 149)
pudicitiam cum eriperet militi tribunus in exercitu C. Marii, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est, cui vim adferebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 235:2)
verba sunt in his similia et , vis quidem longe diversa navis et amicitiae, pecuniae et pudicitiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 246:6)
ut Cicero in Verrem, non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum , non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 156:3)
rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장3)
viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장6)
iuventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장9)
Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장4)
Verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis pepercit!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장57)
De iustitia mihi, de pietate disputa, de frugalitate, de pudicitia utraque, et illa, cui alieni corporis abstinentia est, et hac, cui sui cura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 11:8)
Doce me, quid sit pudicitia et quantum in ea bonum, in corpore an in animo posita sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 8:3)
Seis inprobum esse, qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor uxorum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 26:2)
Cum coeperat voluptates nostras traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram mentem non tantum ab inlicitis voluptatibus, sed etiam supervacuis, libebat circumscribere gulam ac ventrem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION