라틴어 문장 검색

"statimque eas lassitudine viae sedilibus refotas et balnearum vaporosis fontibus curatas pulcherrime triclinio mirisque illis et beatis edulibus atque tuccetis oblectat."
(아풀레이우스, 변신, 5권122)
"sic enim rebatur ad inferos recta atque pulcherrime se posse descendere."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:129)
"Lacedaemo Achaiae nobilis civitas non longe sita est;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:134)
Quae vocis excitu procurrens videt Hercule memorandi spectaculi scaenam, non tauro sed asino dependentem Dircen aniculam, sumptaque constantia virili facinus audet pulcherrimum.
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:6)
"sed illa clementer aspernata sermonem Thrasylli astuque miro personata instanter garrienti summisseque deprecanti Adhuc inquit Tui fratris meique carissimi mariti facies pulchra illa in meis deversatur oculis, adhuc odor cinnameus ambrosei corporis per nares meas percurrit, adhuc formosus Tlepolemus in meo vivit pectore."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:64)
Hac quoque detestabili deserta mansione, paganos in summo luctu relinquentes, rursum pergimus dieque tota campestres emensi vias civitatem quandam populosam et nobilem iam fessi pervenimus.
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:1)
Rursum itaque me refertum sarcinis planis gladiis minantes perveniunt ad quandam nobilem civitatem.
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:5)
"Sed ardentem Philesitheri vigilantiam matronae nobilis pulchritudo latere non potuit, atque hac ipsa potissimum famosa castitate et insignis tutelae nimietate instinctus atque inflammatus, quidvis facere, quidvis pati paratus, ad expugnandam tenacem domus disciplinam totis accingitur viribus;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:14)
DIE sequenti meus quidem dominus hortulanus quid egerit nescio, me tamen miles ille, qui propter eximiam impotentiam pulcherrime vapularat, ab illo praesepio nullo equidem contradicente deductum abducit atque a suo contubernio (hoc enim mihi videbatur) sarcinis propriis onustum et prorsum exornatum armatumque militariter producit ad viam.
(아풀레이우스, 변신, 10권 1:1)
Et diu quidem pulcherrime mihi furatrinae procedebat artificium, quippe adhuc timide et satis parce surripienti de tam multis pauciora, nec illis fraudes, ullas in asino suspicantibus.
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:1)
nam et vino pulcherrimo atque copioso memet madefeceram et unguento fragrantissimo prolubium libidinis suscitaram.
(아풀레이우스, 변신, 10권 21:12)
heu me qui dirupta nobili femina bestiis obiectus munus instructurus sim mei domini!
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:2)
hinc Gratiae gratissimae, inde Horae pulcherrimae, quae iaculis floris serti et soluti deam suam propitiantes scitissimum construxerant chorum, dominae voluptatum veris coma blan- dientes.
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:5)
dent nobiles dona nobilia:
(ARCHIPOETA, I159)
nobilis est animi pluribus prodesse;
(ARCHIPOETA, IV123)

SEARCH

MENU NAVIGATION