라틴어 문장 검색

Sed mea iam nimii propellunt carbasa flatus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 258)
currus, iam necte bifrontes, anceps Iane, comas duplicique accingere lauro, principis anterior, iam consulis iste coruscat annus, et emerita trabeis diademata crescunt, incassum iam, Musa, paves quod propulit Auster vela ratis nostrae;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 7)
"vixque hoc ter menstrua totum luna videt, iamque ad populos ac rura feroci tenta Getae pertendit iter, qua pulsus ab aestu Oceanus refluum spargit per culta Garunnam;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 163)
quis febriens arroganti tactu pulsum distinguat incolumem?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:4)
bimari remittat urbe thymelen palenque doctas tepidas ad officinas citharistrias Corinthus, digiti quibus canentes pariter sonante lingua vice pectinis fatigent animata fila pulsu.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:22)
potuisset ista semper efficacius humo atque gente cretus in Ligustide Proculus melodis insonare pulsibus limans faceta quaeque sic poemata, Venetam lacessat ut favore Mantuam Homericaeque par et ipse gloriae, rotas Maronis arte sectans compari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:17)
consedere chori paulumque exercita pulsu aera tacent, tenero cum solus ab agmine Achilles haec secum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권251)
par forma decorque, par honor, exhaustis Martem non altius armis Bistonius portat sonipes magnoque superbit pondere nec tardo raptus prope flumina cursu fumat et ingenti propellit Strymona flatu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.9)
Nec longae traxere morae, iuvat ipsa labores forma dei praesens operique intenta iuventus miratur plus posse manus, strepit ardua pulsu machina:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.28)
sed argento felix propellitur unda argentoque cadit labrisque nitentibus instat delicias mirata suas et abire recusat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci31)
Ipse malas vires et lamentabile carmen Elysio de fonte mihi pulsumque sinistrae da.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum1)
urget et hostilem propellens caedibus amnem turbidus Hippomedon, plorandaque bella protervi Arcados atque alio Capaneus horrore canendus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권10)
tunc plurima buxus aeraque taurinos sonitu vincentia pulsus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권27)
pulsum solito quem gramine vietor iussit ab erepta longe mugire iuvenca, cum profugo placuere tori cervixque recepto sanguine magna redit fractaeque in pectora quercus, bella cupit pastusque et capta armenta reposcit iam pede, iam cornu melior - pavet ipse reversum victor, et attoniti vix agnovere magistri - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권119)
non ora modo angustisque perusti faucibus, interior sed vis quatit, aspera pulsu corda, gelant venae, et siccis cruor aeger adhaeret visceribus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권329)

SEARCH

MENU NAVIGATION