라틴어 문장 검색

tum aedes votae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 123:1)
Veneri Erycinae aedem Q. Fabius Maximus dictator vovit, quia ita ex fatalibus libris editum erat, ut is voveret cuius maximum imperium in civitate esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 123:2)
Menti aedem T. Otacilius praetor vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 123:3)
in religionem etiam venit aedem Concordiae, quam per seditionem militarem biennio ante L. Manlius praetor in Gallia vovisset, locatam ad id tempus non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 405:1)
itaque duumviri ad rem creati a M. Aemilio praetore urbano C. Pupius et K. Quinctius Flamininus aedem in arce faciendam locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 406:1)
idem titulus tribus signis in aede Fortunae positis fuit subiectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 260:2)
et duumviri creati M. et C. Atilii aedem Concordiae, quam L. Manlius praetor voverat, dedicaverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 279:1)
exitu anni Q. Fabius Maximus a senatu postulavit ut aedem Veneris Erycinae, quam dictator vovisset, dedicare liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 395:2)
Sempronius consul designatus, cum primum magistratum inisset, ad populum ferret ut Q. Fabium duumvirum esse iuberent aedis dedicandae causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 396:2)
interea duumviri creati sunt Q. Fabius Maximus et T. Otacilius Crassus aedibus dedicandis, Menti Otacilius, Fabius Veneri Erycinae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 411:2)
et T. Otacilius Crassus, postquam aedem Mentis in Capitolio dedicavit, in Siciliam cum imperio qui classi praeesset missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 438:1)
liberas aedis coniurati - et omnes forte militabant - imminentes viae angustae, qua descendere ad forum rex solebat, sumpserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 83:1)
Lanuvi in aede intus Sospitae Iunonis corvos nidum fecisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 131:2)
tacta de caelo atrium publicum in Capitolio, aedem in campo Volcani, Vacunae in Sabinis publicamque viam, murum ac portam Gabiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 134:1)
haec prodigia hostiis maioribus procurata sunt ex haruspicum responso, et supplicatio omnibus deis quorum pulvinaria Romae essent indicta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 138:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION