라틴어 문장 검색

si de qualitate agitur, cuius tum demum quaestio est, cum de re constat, eadem sed non eodem modo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 165:4)
vento rubet aurea Phoebe et cornix plena pluviam vocat improba voce, si causas ex qualitate caeli trahunt, sane ita appellentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 92:2)
ad qualitatem quoque frequenter pertinet locus, neque enim idem ubique aut licet aut decorum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 134:4)
nam et iuris quaestiones facit et qualitatem distinguit et ad coniecturam plurimum confert:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 138:1)
idque tum ad qualitatem scriptumque pertinet, ut si adulterum veneno licuisse occidere, tum ad coniecturas quoque, ut si dicam bona mente factum, ideo palam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 146:2)
ilia magis finitionibus aut qualitatibus prosunt, si robur corporibus bonum est, non minus ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 183:1)
verum eadem fictio valet et ad qualitates:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 193:1)
aut qualitate, an inhonesta, iniqua, improba, inhumana, crudelia et cetera, quae ei generi accident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 307:4)
cum de qualitate alicuius rei quaestio est, probationibus uniuscuiusque rei recte subiungitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 71:2)
nam ut in qualitate generali, in qua rectene factum quid an contra sit quaeritur, perpetua dominatur oratio, et quaestionem finitionis actiones plerumque satis explicant et omnia paene, in quibus de facto constat aut coniectura artificiali ratione colligitur, ita in iis causis, quae sunt frequentissimae, quae vel solis extra artem probationibus vel mixtis continentur, asperrima in hac parte dimicatio est, nec alibi dixeris magis mucrone pugnari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 225:1)
sed ea pertinet ad qualitatem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 68:6)
quaeritur per coniecturam et qualitas circa modum, speciem, numerum, an sol maior quam terra, luna globosa an plana an acuta, unus mundus an plures.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 77:2)
nam ut haec in qualitate crimen elevant, ita in coniectura premunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 110:3)
interim a qualitate ad finitionem descenditur, ut actionibus dementiae, malae tractationis, rei publicae laesae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 130:1)
interim qualitas tractatur, ut quid sit rhetorice, vis persuadendi an bene dicendi scientia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 134:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION