라틴어 문장 검색

falsa enim et incredibilia natura necesse est aut magis moveant, quia supra vera sunt, aut pro vanis accipiantur, quia vera non sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 80:4)
sed cui non post Varronem sit venia, qui agrum, quia in eo agatur aliquid, et graculos, quia gregatim volent, dictos Ciceroni persuadere voluit (ad eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, ex vocibus avium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 257:1)
Igitur esse quid est quando est, necesse est, et non esse quod non est quando non est necesse est. Sed non ideo simpliciter dici quia necesse sit. Non enim sic determinata necessarii praedicatio simplicem infert, ut quia videlicet necesse est esse dum est, deo concedi oporteat ut et simpliciter dicatur, quia necesse est esse, hoc est omnino inevitabile quin sit. Ex quo quidem tanti philosophi tanto documento et rationabili, illud supra memoratum, quod de divina providentia objici solet, facile refelli potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:26)
Non est enim malum scire decipere vel adulterari, sed ista committere, quia ejus rei bona est cognitio, cujus pessima est actio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:10)
Mulier enim sapiens et discreta rei petitae modificare indutias sagaciter consuevit, quia si minus provide animus suspendatur amantis et ipse graviter est mulieris percussus amore, abstinere se non potest amator ab ipsius loci frequentatione assidua et concupiscibili oculorum aspectu.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 36:8)
Nil enim facere vel cogitare audet quod modice voluntati adversetur amantis, quia semper timet amans ne sui voluntas atque fides alteretur amantis, et hanc cogitationem amanti non potest vigilia neque somnus auferre.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:4)
"Sapienti enim magisexpedit tacere pro se, quam loqui contra se, quia neminem tacendo, multosloquendo circumventes vidimus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 20:2)
Sicut enim novi, ita et veteris Testamenti debet doctrina concurrere, quia scriptum est:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:9)
Multo enim alacrius debemus accurrere ad spectanda opera divina quam nostra, quia et nos, si quid boni sumus, opus illius, non hominum sumus;
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 1:4)
Declinatio enim hominis ab ordine naturali peccatum est in homine, et quia philosophus ab hoc ordine non declinat, propter hoc contra ordinem naturalem non peccat.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:19)
Tertium est quia in intellegendo et speculando non est peccatum, in simpliciter enim bonis non est possibilis excessus et peccatum;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 7:8)
Mirifice enim hostium levis armatura anxium exercitum nostrum atque sollicitum habebat, quia et equites deterrebat proelium inire propter equorum interitum, quod eos iaculis interficiebat, et legionarium militem defatigabat propter velocitatem:
(카이사르, 아프리카 전기 71:3)
id enim accidit non palmitis ingenita fertilitate, sed loci opportunitate, quia reliquas trunci partes umor omnis et alimentum quod a solo ministratur, transcurrit, dum ad ultimum perveniat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 1:5)
mare enim dicitur esse Neptunus, quem superius dixit graviter commotum, quia tempestas erat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1424)
per aestatem enim venti frequenter optantur et quasi contingere videntur ex voto, quia difficuli aestate validiores sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4052)

SEARCH

MENU NAVIGATION