라틴어 문장 검색

Postquam diutius in uno loco Scipio commorabatur et tempus diei in otio consumebatur, Caesar equitum turmas suorum iubet in hostium equitatum qui ad oppidum in statione erant, facere impressionem levemque armaturam sagittarios funditoresque eodem submittit.
(카이사르, 아프리카 전기 78:3)
Ita neque in otio concordiam neque in bello virtutem ullo tempore retinere potuistis.
(카이사르, 히스파니아 전기 42:9)
Is eo tempore erat Ravennae exspectabatque suis lenissimis postulatis responsa, si qua hominum aequitate res ad otium deduci posset.
(카이사르, 내란기, 1권 5:10)
At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli quaerunt interiectisque aliquot diebus nostris languentibus atque animo remissis subito meridiano tempore, cum alius discessisset, alius ex diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset, arma vero omnia reposita contectaque essent, portis se foras erumpunt, secundo magnoque vento ignem operibus inferunt.
(카이사르, 내란기, 2권 14:1)
Erant sententiae, quae conandum omnibus modis castraque Vari oppugnanda censerent, quod in huiusmodi militum consiliis otium maxime contrarium esse arbitrarentur;
(카이사르, 내란기, 2권 30:2)
Erat in oppido multitudo insolens belli diuturnitate otii, Uticenses pro quibusdam Caesaris in se beneficiis illi amicissimi, conventus is qui ex variis generibus constaret, terror ex superioribus proeliis magnus.
(카이사르, 내란기, 2권 36:2)
Quod si fecisset, quietem Italiae, pacem provinciarum, salutem imperii uni omnes acceptam relaturos.
(카이사르, 내란기, 3권 57:9)
Nulla pars nocturni temporis ad laborem intermittitur; non aegris, non vulneratis facultas quietis datur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 40장5)
Ipse Cicero, cum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad quietem relinquebat, ut ultro militum concursu ac vocibus sibi parcere cogeretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 40장7)
neque quietis causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장2)
His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장3)
si ipse ad exercitum contenderet, ne eis quidem eo tempore qui quieti viderentur suam salutem recte committi videbat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 6장4)
Caesar nuntiis ad civitatem Aeduorum missis, qui suo beneficio conservatos docerent quos iure belli interficere potuisset, tribusque horis noctis exercitui ad quietem datis castra ad Gergoviam movit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 41장1)
Id sibi ad praesentem obtinendam libertatem satis esse; ad reliqui temporis pacem atque otium parum profici: maioribus enim coactis copiis reversuros neque finem bellandi facturos. Proinde agmine impeditos adorirantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 66장4)
Omni Gallia devicta Caesar cum a superiore aestate nullum bellandi tempus intermisisset militesque hibernorum quiete reficere a tantis laboribus vellet, complures eodem tempore civitates renovare belli consilia nuntiabantur coniurationesque facere.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 2장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION