라틴어 문장 검색

mauros Numidasque Masinissae inpotenti futuro dominatu terret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 445:1)
cum maxime haec imperator apud Carthaginienses, duces suarum gentium inter populares, pleraque per interpretes inter immixtos alienigenis agerent, tubae cornuaque ab Romanis cecinerunt, tantusque clamor ortus ut elephanti in suos, sinistrum maxime cornu, verterentur, Mauros ac Numidas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 447:1)
victores ad mille et quingenti cecidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 469:3)
exitu quoque fugae intercluso ab omni parte circumdatis equitibus quindecim milia hominum caesa, mille et ducenti vivi capti, et equi Numidici mille et quingenti, signa militaria duo et septuaginta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 486:2)
quingentas fuisse omnis generis quae remis agerentur quidam tradunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 587:2)
itaque L. Furius, magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos Cremonam etiam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 216:1)
ab Romanis autem - aberat acies eorum paulo plus quingentos passus - velites et equitum duae ferme alae emissae, ut numero quoque eques pedesque hostem aequarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 396:1)
Scopas, princeps gentis, ab Alexandrea magno cum pondere auri ab rege Ptolomaeo missus, sex milia peditum et quingentos equites mercede conductos Aegyptum vexit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 495:1)
triumphavit de Gallis in magistratu L. Furius praetor et in aerarium tulit trecenta viginti milia aeris, argenti centum milia quingentos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 565:1)
utri eorum Macedonia evenisset, in supplementum legionum tria milia militum Romanorum scriberet et trecentos equites, item sociorum Latini nominis quinque milia peditum, quingentos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 81:1)
eo Philocles, regius et ipse praefectus, mille et quingentos milites per Boeotiam duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 308:1)
praesidium erat Achaeorum, nuper impositum, quingenti fere iuvenes delecti omnium civitatium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 325:1)
eo L. Cornelius praetor profectus de quingentis fere hominibus qui in ea noxa erant, supplicium sumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 348:1)
transgresso in Phthioticum agrum quingenti Gortynii Cretensium duce Cydante et trecenti Apolloniatae haud dispari armatu se coniunxere nec ita multo post Amynander cum Athamanum peditum ducentis et mille.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 30:1)
ad hoc duo milia caetratorum, quos peltastas appellant, Thracumque et Illyriorum - Tralles est nomen genti - par numerus, bina milia erant, et mixti ex pluribus gentibus mercede conducti auxiliares mille ferme et quingenti et duo milia equitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION