라틴어 문장 검색

Pridie vero abstineri debet aeger, ut aptus tali curationi sit, eodem die ante aliquot horas aquam calidam bibere, ut superiores eius partes madescant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장25)
Plerique ex antiquis tarde dabant, saepe quinto die, saepe sexto;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장27)
Nam potest primo die primus cibus dandus esse, potest secundo, potest tertio, potest non nisi quarto aut quinto, potest post unam accessionem, potest post duas, potest post plures.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장34)
Hi erant dies tertius, quintus, septimus, nonus, undecimus, quartus decimus, unus et vicesimus, ita ut summa potentia septimo, deinde quarto decimo, deinde uni et vicensimo daretur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장53)
In quo et ab inparis ad paris numeri rationem transit et ne hoc quidem propositum conservavit, cum a septimo die undecimus non quartus sed quintus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장65)
Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem dicit alvum duci oportere, quinto post horrorem vomitum elicere, deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dari cibum et vinum, sexto die in lectulo detineri:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 14장5)
Utile est etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones gestationesque similiter adhibere, eadem acria quarto aut quinto die adsumere, interdum herbam sanguinalem ex aceto vel plantaginem esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장75)
Si tamen vetus morbus est, interponi quarto vel quinto die purgationis causa vinum Graecum salsum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장29)
Vel etiam pridie, cum multum alium ederit, vomat, posteroque die mali Punici tenues radiculas colligat, quantum manu comprehendet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장4)
tum assum aliquid, maximeque avem, et postea vinum idem bibere aqua pluviali mixtum, idque usque quintum diem facere, iterumque vomere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장19)
fereque tertio vel quinto die delirium accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장78)
Quinto iam die, quanta inflammatio futura est, se ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장230)
solvique quinto die satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장259)
Si quis in balineo sensit maiorem oculorum perturbationem quam attulerat, quod incidere iis solet, qui manente adhuc pituitae cursu festinarunt, quam primum discedere debet, nihil eo die vini adsumere, cibi minus etiam quam pridie.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장131)
Ante curationem autem modico uti cibo, bibere aquam triduo debet, pridie ab omnibus abstinere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장206)

SEARCH

MENU NAVIGATION