라틴어 문장 검색

haec querentes interrogando criminose ex composito consul ad plura velut non sua sponte dicenda eliciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 538:1)
nihil ego, tamquam accusator, criminose nec dubia argumentis colligendo ago.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 110:2)
Nescio quid istuc negoti dicam, nisi si quispiam est Amphitruo alius, qui forte ted hinc absenti tamen tuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2419)
quod quispiam ignem quaerat, extingui volo, ne causae quid sit quod te quisquam quaeritet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 218)
ibi si perierit quippiam (quod te scio facile abstinere posse, si nihil obviam est), dicant:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 528)
ego ibo ad fratrem ad alios captivos meos, visam ne nocte hac quippiam turbaverint.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 220)
ego hic ero, vir si aut quispiam quaeret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 23)
n quippiam ad te attinet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 596)
Eo nunciam, nisi quippiam remorare me.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 5172)
num tu pudicae cuipiam insidias locas aut quam pudicam esse oportet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 136)
Tam a me pudica est quasi soror mea sit, nisi si est osculando quippiam impudicior.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 196)
Persectari hic volo, Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiam nos vicinorum imprudentis aliquis immutaverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 552)
Num mirum aut novom quippiam facit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 474)
metuo ne de hac re quippiam indaudiverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 18)
quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2250)

SEARCH

MENU NAVIGATION