라틴어 문장 검색

et, si causa est in argumentis, firmissima quaeque maxime tueor, sive plura sunt sive aliquod unum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 292:3)
unum, ut molesto aut difficili argumento aut loco non numquam omnino nihil respondeam, quod forsitan aliquis iure inriserit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 294:2)
In ipsis autem argumentis si quid posueris aut aperte falsum aut ei, quod dixeris dicturusve sis, contrarium aut genere ipso remotum ab usu iudiciorum ac foro, nihilne noceas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 306:1)
Multa enim occurrunt argumenta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 308:2)
equidem cum conligo argumenta causarum, non tam ea numerare soleo quam expendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 309:2)
itaque vel re narrata et exposita saepe datur ad commovendos animos digrediendi locus, vel argumentis nostris confirmatis vel contrariis refutatis vel utroque loco vel omnibus, si habet eam causa dignitatem atque copiam, recte id fieri potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 312:1)
sumentur enim ex eis rebus, quae erunt uberrimae vel in argumentis vel in eis partibus, ad quas dixi digredi saepe oportere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 319:2)
haeret in causa semper et quid iudici probandum sit cum acutissime vidit, omissis ceteris argumentis in eo mentem orationemque defigit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 31:5)
Nam ex illis locis, quos exposuit Antonius, omnia sunt ad quaeque genera quaestionum argumenta sumenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 119:4)
P. Argumentis, quae ducuntur ex locis aut in re ipsa insitis aut adsumptis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 1:4)
P. In quibus latent argumenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 1:6)
C. Quid est argumentum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 1:7)
ut primordia rerum et quasi praecurrentia, in quibus inest aliquid argumenti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 3:7)
C. Omnibusne igitur ex istis locis argumenta sumemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 1:1)
P. Non eadem accusatoris et rei, quod accusator rerum ordinem persequitur et singula argumenta quasi hastas in manu conlocat, vehementer proponit, concludit acriter, confirmat tabulis decretis testimoniis accuratiusque in singulis commoratur, eis orationis praeceptis, quae ad incitandos animos valent, et in reliqua oratione paulum digrediens de cursu dicendi utitur et vehementius in perorando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION