라틴어 문장 검색

Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi expositis stabat scalis et ponte parato, qua rex Clusinis advectus Osinius oris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:1)
in rupes, in saxa, volens vos Turnus adoro ferte ratem saevisque vadis immittite Syrtis, quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:21)
at simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, molli paulatim flavescet campus arista, incultisque rubens pendebit sentibus uva, et durae quercus sudabunt roscida mella Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.16)
tum Phaethontiades musco circumdat amaro corticis, atque solo proceras erigit alnos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.39)
Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto, ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis, aut ut mutatos Terei narraverit artus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.44)
narcisso floreat alnus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS40)
vos haec facietis maxima Gallo - Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas, quantum vere novo viridis se subicit alnus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.59)
] Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:8)
fluminibus salices crassisque paludibus alni nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:2)
Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris agricolae et pandas ratibus posuere carinas, viminibus salices fecundae, frondibus ulmi, at myrtus validis hastilibus et bona bello cornus, Ituraeos taxi torquentur in arcus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:7)
Nec non et torrentem undam levis innatat alnus, missa Pado;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:9)
mox reficit rates quassas indocilis pauperiem pati.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 16)
illi robur et aes triplex circa pectus erat, qui fragilem truci conmisit pelago ratem primus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 33)
nequiquam deus abscidit prudens oceano dissociabili terras, si tamen inpiae non tangenda rates transiliunt vada.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 36)
sic Iovis interest optatis epulis inpiger Hercules, clarum Tyndaridae sidus ab infimis quassas eripiunt aequoribus ratis, ornatus viridi tempora pampino Liber vota bonos ducit ad exitus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 88)

SEARCH

MENU NAVIGATION