라틴어 문장 검색

quantum enim celeritate et loci laxamento prosunt, tanto maiori et communi sunt calamitati, quod ad incendia uti faces sunt parati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장89)
Nam ut ait Seneca, "Post calamitatem memoriaalia est calamitas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 66:10)
Obiurgari in calamitate gravius est quam calamitas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 474)
Ait enimquidam philosophus, "Obiurgari in calamitate gravius est quam ipsa calamitas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:39)
idem post iniuriam acceptam, quam tu rei p. calamitatem semper appellas, meam non modo non calamitatem sed etiam gloriam, studui quam ornatissima senatus populique R de me iudicia intercedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 18:6)
Quapropter non cogitemus solum de terribilibus phaenomenis climatis vel magnis naturalibus calamitatibus quae evenire possunt, sed etiam de calamitatibus quae ex discriminibus socialibus manant, quoniam flagrans studium cuiusdam vitae generis res immodice consumendas affectantis, praesertim cum tantum pauci possunt illud sustinere, poterit solum violentiam ac mutuam vastationem parere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 262:7)
Eo autem consilio hoc moliebantur ut rebellionem suam obvelerant, sicque princeps titulare et pictum quoddam caput rebellionis fieret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:4)
At ne auditu quidem cognitum erat tantas rebelliones tam parca sanguinis per gladium iustitiae missione expiatas fuisse, quam fuerunt duae illae insignes rebelliones, Exoniae et prope Grenovicum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:9)
Metuebat enim ne bellum e Scotia, rebellio illa ex Cornubia, et coniuratio Perkini eiusque sequacium simul in eum ingruerent, satis gnarus periculosam esse eam monarchiae triplicitatem, cum bellum externum, rebellio intestina, et competitor titularis simul impenderent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:2)
Itaque tam recenti et inexpectato periculo expergefactus, animo volvebat quibus modis tam rebellionis praeteritae participes et fautores eradicaret, suam similium periculorum semina in futurum extingueret, simulque hominum male erga res suas animatorum receptacula omnia et refugia, ubi rebellionibus suis paulo post vivificandis incubant, amoveret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 15:6)
Motu Cantanio (cum manipulus tantum rebellium esset) ad numerum centum et quinquaginta morte mulctati sunt, at in hac rebellione tam numerosa homines tres tantum, sive illud in caussa fuerat quod rex satisfactum in parte putaret sanguine in acie effuso, sive quod in caussa populari severius agere inconsultum arbitraretur, sive quod populi istius innocentia quaedam (cum longitudinem Angliae emensi essent, vere absque maleficio vel praeda) cor regis aliquantum emollisset et ad misericordiam flexisset, sive denique quod res magni discriminis putaret rebellionem ex lascivia et rebellionem ex inopia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION