라틴어 문장 검색

est etiam solis laudatio, cuius lucis claritas tanta est, ut ea Olympus laetetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 862)
haec memini et 'memini illam rem' dicimus et 'memini illius rei', ut "nec veterum memini laetorve malorum", item "numeros memini".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 691)
nam haec avis et clamore laetatur et alias frequenter invadit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 158)
omnis seges, quae tempestivos umores habuerit, aequabit fecundi- tati arvorum Moesiorum, quae propterea, quod non quaerant solstitiales imbres, sed naturali et proprio umore laetentur, maximum et praeci- puum cultum habeant, unde ita uberes ibi fructus proveniant, ut fecun- ditatem agrorum suorum etiam Gargara ipsa mirentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10213)
Cogitanti mihi et cum animo meo Octavi boni et fidelissimi contubernalis memoriam recensenti tanta dulcedo et adfectio hominis inhaesit, ut ipse quodammodo mihi viderer in praeterita redire, non ea quae iam transacta et decursa sunt, recordatione revocare:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 1:1)
sensu enim amisso fit idem, quasi natus non esset omnino, quem tamen osse natum et nos gaudemus et haec civitas, dum erit, laetabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 18:5)
sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo omnis vis est amicitiae, voluntatum studiorum sententiarum summa consensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 19:2)
ergo hoc proprium est animi bene constituti, et laetari bonis rebus et dolere contrariis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:8)
quarum rerum recordatio et memoria si una cum illo occidisset, desiderium coniunctissimi atque amantissimi viri ferre nullo modo possem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 131:2)
Quorum memoria et recordatio in maximis nostris gravissimisque curis iucunda sane fuit, cum in eam nuper ex sermone quodam incidissemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 4:2)
Nam et praeteritorum recordatio est acerba et acerbior exspectatio reliquorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 3:5)
quae quidem mihi laetari videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque proiecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 2:3)
Etenim, si P. Lentulus suum nomen inductus a vatibus fatale ad perniciem rei publicae fore putavit, cur ego non laeter meum consulatum ad salutem populi Romani prope fatalem extitisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 2:4)
Sed ut iis bonis erigimur, quae expectamus, sic laetamur iis, quae recordamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 74:1)
stulti autem malorum memoria torquentur, sapientes bona praeterita grata recordatione renovata delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION