라틴어 문장 검색

cuius varietas plerumque laborem decipit rusticorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4192)
aegrum amorem maestum, deceptum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4635)
"Infans farre contectus, ut decipiat incautos, adponitur ei qui sacris inbuatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:14)
"Hoc errore decepti beatam sibi, ut bonis, et perpetem vitam mortui pollicentur, ceteris, ut iniustis, poenam sempiternam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:7)
"Nec saltem de praesentibus capitis experimentum, quam vos inritae pollicitationis cassa vota decipiant:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:1)
"sic adsidue temeritate decepti culpam iudicis tranferunt ad incerti querellam, ut damnatis omnibus malint universa suspendere quam de fallacibus iudicare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:8)
"Nullum itaque miraculum est, si Caecilius identidem in contrariis ac repugnantibus iactetur, aestuet, fluctuetur, Quod ne fiat ulterius, convincam et redarguam quamvis diversa, quae dicta sunt, una veritate confirmata probataque:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:10)
"Quis ergo dubitat horum imagines consecratas vulgus orare et publice colere, dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:1)
"nec enim conscientiam suam decipit» si fallit alienam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:9)
"Nisi forte vos decipit, quod deum nescientes divitiis adfluant, honoribus floreant, polleant potestatibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:14)
quos nisi redarguimus, omnis virtus, omne decus, omnis vera laus deserenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:2)
quis enim redargueret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 71:4)
ita redarguitur ipse a sese, convincunturque scripta eius probitate ipsius ac moribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 129:2)
Inproborum igitur prosperitates secundaeque res redarguunt, ut Diogenes dicebat, vim omnem deorum ac potestatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 89:6)
'Ego vero et opto redargui me Balbe, et ea quae disputavi disserere malui quam iudicare, et facile me a te vinci posse certo scio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 96:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION