라틴어 문장 검색

Inrupit in res optime positas avaritia et, dum seducere aliquid cupit atque in suum vertere, omnia fecit aliena et in angustum se ex inmenso redegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 38:5)
Habitus porro animi non erit in optimo, nisi totius vitae leges perceperit et quid de quoque iudicandum sit, , nisi res ad verum redegerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 57:3)
Primus quisque tamquam optimus dies placeat et redigatur in nostrum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 26:8)
Denique eo mores redacti sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 11:4)
Hoc verbum cum Latini grammatici civitate donaverint, ego damnandum non puto, puto in civitatem suam redigendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 4:5)
Illud probo, quod omnia ad aliquem profectum redigis et tunc tantum offenderis, ubi summa subtilitate nihil agitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 1:3)
nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingeni furorem putat, quod toties simulabat ad uerum redegit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 25:6)
exempla cum dixerunt, uolunt illa ad aliquod controuersiae thema redigere.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 12:12)
alioqui imperium uestrum in antiquos fines redigitur;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 15:16)
Quid illos, dum vindicamus, in turbam sordidissimam redigimus ?
(세네카, 행복론, Liber III 67:4)
Nulli alii licuit impune tribunum in ordinem redigere.
(세네카, 행복론, Liber III 169:14)
dum extraordinaria concupiscit imperia, dum provincias, ut eligat, distribuit, dum ita cum tertio rem publicam dividit, ut tamen in sua domo duae partes essent, eo redegit populum Romanum, ut salvus esse non posset nisi beneficio servitutis.
(세네카, 행복론, Liber V 95:3)
Socrates tamen eodem illo vultu, quo triginta tyrannos solus aliquando in ordinem redegerat, carcerem intravit ignominiam ipsi loco detracturus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 94:3)
Corneliam ex duodecim liberis ad duos fortuna redegerat;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 114:1)
si redigas ad condicionem naturae omnia destruentis et unde edidit eodem revocantis, caduca sunt.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION