라틴어 문장 검색

Quantum id, sed breve gaudium fuit, cum in Baiani litoris mole de reditu eius et bonorum restitutione convenit, cumque invitante ipso in navem discubitum est, et ille sortem suam increpitans
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 4:1)
Quod ubi desperavit a principe servarique se triumpho vidit, incautiorem nancta custodiam in mausoleum se (sepulchra regum sic vocant) recepit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 10:2)
sed iam tantus erat Caesar, ut triumpho augeri contemneret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 8:2)
Sed postea Tarquinius Demarati exulis Corinthii filius Priscus, quem quidam Lucumonem vocitatum ferunt, rex tertius ab Hostilio, quintus a Romulo, de Sabinis egit triumphum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 8:1)
Nam sicut praetexta magistratuum, ita bulla gestamen erat triumphantium, quam in triumpho prae se gerebant inclusis intra eam remediis quae crederent adversus invidiam valentissima.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 9:1)
ET TRIUMPHOS TRES IN URBEM INTULERIT.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:3)
Ita factum est ut, cum omnes hi menses quibus dies addidit ante hanc ordinationem habuissent mensis sequentis Kalendas ad septimum decimum revertentes, postea ex augmento additorum dierum hi qui duos acceperunt ad nonum decimum, qui vero unum, ad octavum decimum haberent reditum Kalendarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 10:1)
Pherecydes refert Thesea, cum in Cretam ad Minotaurum duceretur, vovisse pro salute atque reditu suo ἀπόλλωνι Οὐλίῳ καὶ ἀρτέμιδι Οὐλίᾳ.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 21:4)
Hinc etiam Liber pater bellorum potens probatur, quod eum primum ediderunt auctorem triumphi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 4:1)
Dictum volo hostis referre, sed victi et cuius memoria instaurat Romanorum triumphos.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 1:2)
Sanguine quaerendi reditus, animaque litandum Argolica.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 4:3)
Cumque superba foret Babylon spolianda tropaeis Ausoniis, umbraque erraret Crassus inulta, Bella geri placuit nullos habitura triumphos?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:2)
Tu, nova ne veteres obscurent facta triumphos, Et victis cedat piratica laurea Gallis, Magne, times:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:56)
Nunc neque te longi remeantem pompa triumphi Excipit, aut sacras poscunt Capitolia lauros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:77)
Per signa decem felicia castris, Perque tuos iuro quocumque ex hoste triumphos;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:54)

SEARCH

MENU NAVIGATION