라틴어 문장 검색

Ergo die nocteque, interpositis tamen quibusdam temporibus, hoc remedio utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 4:8)
Ubi levatus est dolor, moverique cervix coepit, scire licet cedere remediis morbum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 6:1)
Si vero sanguis tantum fluit, expeditius et remedium et finis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 3:8)
Diversa autem, ut vitia ejus, sic etiam remedia sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 1:7)
Remedium vero est magni et recentis doloris, sanguis missus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 2:3)
Remedium est sanguinem mittere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 2:2)
Si pluribus diebus nihil remedia alia juverunt, vetusque jam vitium est, aquae bene frigidae potio assumta ulcera adstringit, et initium secundae valetudinis facit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 4:8)
At si purgatio nimia mulieri nocet, remedio sunt cucurbitulae, cute incisi inguinibus vel etiam sub mammis admotae.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 5:4)
Sed unicum tamen remedium est, nec opinantem in piscinam non ante ei provisam projicere, et, si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 7:5)
Sunt tamen quaedam remedia propria adversus quaedam venena, maximeque leviora.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 26:1)
Si validioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones veniendum est, quae vehementius adurunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 17:3)
si sanguis exit, quod fere fit in duobus prioribus, remedio locus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 86:3)
quo minus imperari remedium aliquod potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 3:10)
Potest autem adhiberi remedium iis, quae supra os fluunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 49:4)
Remedio est, cervix praecisa;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION