라틴어 문장 검색

Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere, sed cetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquid et uehementius ista sollicitare consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 5:1)
deinde, cum paululum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 3:2)
Vt his autem in ipso morbi feruore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et uini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut fauces asperet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 6:1)
Quod si iam consuetudo eius facta est, potest quidem aliquis esse securior is temporibus, quibus dolor se remisit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 2:4)
Vbi dolor et inflammatio se remiserunt, quod intra dies quadraginta fit, nisi uitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus utendum est, sic ut etiam tum acopo uel liquido cerato cyprino articuli perfricentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 8:1)
Vbi ista se remiserunt, iamque is locus prurit et aut subliuidus aut subalbidus est, matura suppuratio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 32:3)
in qua similiter quidem sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac uehementius et roditur et rubet et interdum etiam pilos remittit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 67:6)
deinde inuicem modo remittere, modo adtrahere, ut sic et initium eius et finis anguli reperiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 6:9)
quo fit, ut eius pili ad ipsum oculum conuertantur, quia non simul cartilago quoque se remisit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 17:3)
Efficacior tamen etiamnum est Afrorum curatio, qui uerticem usque ad os adurunt sic, ut squamam remittat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 47:3)
Vmorem subesse discimus, si tumor est numquam ex toto se remittens, sed interdum leuior aut propter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 7:6)
deinde remittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:4)
deinde a latere recta plaga coles incidendus, et calculus eximendus est, tum cutis remittenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:5)
- De hoc glossemate satis habeo ad Targam ipsum lectorem remittere.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1377)
satis sit (1. 31). 77, 28 aut nihil remittunt [sed continent], Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).428)

SEARCH

MENU NAVIGATION