라틴어 문장 검색

Geminus ait diem nundinarum exactis iam regibus coepisse celebrari, quia plerique de plebe repetita Servii Tullii memoria parentarent ei nundinis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 33:2)
Idem Augustus, cum ei quidam libellum trepidus offerret, et modo proferret manum modo retraheret:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 3:1)
Et cum rogasset Avienus ut non sparsim sed ab initio per ordinem annotaret, ille manu retractis in calcem foliis sic exorsus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 1:1)
O dea, si prima repetens ab origine pergam, Et vacet annales nostrorum audire laborum, Ante diem clauso conponet vesper Olympo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 7:1)
Deinde in catalogo suo curavit Virgilius vitare fastidium, quod Homerus alia ratione non cavit eadem figura saepe repetita:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 13:8)
Quod ut omnibus liqueat, paulo altius mihi causa repetenda est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 13:3)
Sic, quum, compage soluta, Saecula tot mundi suprema coegerit hora, Anticum repetent iterum chaos omnia;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:26)
Septimus haec sequitur, repetitis fascibus, annus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:46)
Via illic ingens pelagi, semperque laborant Aequora, ne rupti repetant confinia montes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:34)
Sed super et flammis, et magnae fragmine molis, Et sudibus crebris, et adusti roboris ictu Percussae cedunt crates, frustraque labore Exhausto fessus repetit tentoria miles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:48)
et emeritas repetunt navalibus alnos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:5)
Ac ne quid Sicoris repetitis audeat undis, Spargitur in sulcos, et scisso gurgite rivis Dat poenas maioris aquae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:11)
Et temere ingressos repetendum invitat ad aequor Pace maris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:16)
repetitaque fila sorores Tracturae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:40)
Phrygii sonus increpat aeris, Adtonitae posuere fugam, studiumque laboris Floriferi repetunt, et sparsi mellis amorem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:57)

SEARCH

MENU NAVIGATION