라틴어 문장 검색

Et respondit Dominus et dixit populo suo: " Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.
(불가타 성경, 요엘서, 2장19)
Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio et virtute, ut annuntiem Iacob scelus suum et Israel peccatum suum.
(불가타 성경, 미카서, 3장8)
Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt.
(불가타 성경, 미카서, 5장8)
Quia divites eius repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
(불가타 성경, 미카서, 6장12)
Quia replebitur terra cognitione gloriae Domini, sicut aquae operiunt mare.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장14)
Repleris ignominia pro gloria; bibe tu quoque et denudare! Transibit ad te calix dexterae Domini, et veniet ignominia super gloriam tuam.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장16)
Suscitans suscitabis arcum tuum, sagittis replevisti pharetram tuam. ?Selah. In fluvios scindes terram,
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장9)
In die illa non confunderis super cunctis actionibus tuis, quibus praevaricata es in me; quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbos tuos, et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장11)
Dominus exercituum proteget eos; et devorabunt et conculcabunt lapides fundae et bibent, agitabuntur quasi vino et replebuntur ut phialae et quasi cornua altaris.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장15)
Et revertetur omnis terra in desertum, a Gabaa usque ad Remmon ad austrum Ierusalem, quae exaltabitur et habitabitur in loco suo, a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris, et usque ad portam Angulorum, et a turre Hananeel usque ad Torcularia regis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장10)
et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장3)
quibus vero vellent auxilio esse et regnare, regnabant; quos autem vellent, amovebant; et exaltati sunt valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장13)
Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur; rex autem Ptolemaeus exaltatus est.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장16)
Et fecit ei rex, sicut fecerant ei qui ante eum fuerant, et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장26)
et altius extollere muros Ierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, ut neque emant neque vendant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION