라틴어 문장 검색

Gargarizationes autem aut leuandi causa fiunt aut reprimendi aut euocandi.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 11:1)
reprimit aqua, in qua uel lenticula uel rosa uel rubus uel Cotoneum malum uel palmulae decoctae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 11:3)
uel cataplasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 41:2)
At si caro supercreuit, modice reprimit siccum linamentum, uehementius squama aeris.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 59:2)
At si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt, quae carnem putrem lenius edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 68:1)
deinde, ubi cutis ipsa exasperata est, inducere lene medicamentum, quale lipara est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 74:7)
Quod si leuius id erit et in parte exigua, contenti esse poterimus eodem leni medicamento.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 75:4)
Tum deligari super album plumbum oportet quo et reprimitur cicatrix et colorem maxime corpori sano similem accipit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 77:3)
deinde ea, quae lenia ad sanitatem perducant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 24:6)
cum interim plerique nullam uim adhibendo, qua tollere id malum temptent, sed imponendo tantum lenia medicamenta, quae quasi blandiantur, quominus ad ultimam senectutem perueniant, non prohibentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 8:2)
Si id nimium supercreuit, temptanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, eatenus ne quid eminere patiatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 10:2)
circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplasmata.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:3)
In omni uero sacro igni neque lenibus et glutinosis [cibis], neque salsis et acribus utendum est, sed is, quae inter utrunque sunt, qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, aues, exceptoque apro omnis fere uenatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:1)
Vbi inflammatio sublata ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:1)
Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui, satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION