라틴어 문장 검색

Ibi per aliquot dies moratus limitem regni sui, qui Saxoniam respicit, vallo munire constituit, eo modo, ut ab orientali maris sinu, quem illi Ostarsalt dicunt, usque ad occidentalem oceanum totam Egidorae fluminis aquilonalem ripam munimentum valli praetexeret, una tantum porta dimissa, per quam carra et equites emitti et recipi potuissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 185:4)
Romaque rediens per legatos Romani pontificis et domni imperatoris in regnum suum reducitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 186:2)
Postquam Ardulfus rex Nordanhumbrorum reductus est in regnum suum et legati imperatoris atque pontificis reversi sunt, unus ex eis, Aldulfus diaconus, a piratis captus est, ceteris sine periculo traicientibus, ductusque ab eis in Brittaniam a quodam Coenulfi regis homine redemptus est Romamque reversus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 190:1)
Qui tamen eo tempore domi non erant, sed ad Westarfoldam cum exercitu profecti, quae regio ultima regni eorum inter septentrionem et occidentem sita, contra aquilonem Brittaniae summitatem respicit, cuius principes ac populus eis subici recusabant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 221:3)
Harioldus quoque iussu imperatoris ad naves suas per Abodritos reductus in patriam quasi regnum ibi accepturus navigavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 258:1)
Verum post haec hi qui cum Karolo erant, videntes suam paucitatem et nullum tutum habere locum refugii, iterum ad Odonem regem dirigunt, quatinus ad memoriam reduceret, quod senior eorum filius esset sui quondam senioris, et partem aliquam ei ex paterno regno concederet.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:1)
Si quid agas, prudenter agas et respice finem.
(ANONYMUS NEVELETI, De accipitre et columbis 25:4)
Si tibi quid detur, cur detur respice.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure et cane 26:11)
Fit mora, respiciunt ante retroque, timent.
(ANONYMUS NEVELETI, De leporibus et ranis 31:2)
Vix fugit ille sopor, uix audet uita reuerti, Vix leo colla mouens respicit.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et equo 45:10)
Ille fauet sequiturque canem, gutturque caninum Respicit et querit:
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:13)
Sumo sarcinulam meam, subdita clavi pessulos reduco:
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:15)
"Extremas fenestras, quae foris urbem prospiciunt et altrinsecus fores proximum respicientes angiportum?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:18)
Quo audito statim arrepta dextera postliminio me in forum cupidinis reducens
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:1)
", et in cubiculum te deduxit comiter, et blande lectulo, collocavit, et satis amanter cooperuit, et osculato tuo capite quam invita discederet vultu prodidit, denique saepe retrorsa respiciens substitit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION