라틴어 문장 검색

et quod ars ipsorum non assequitur, id ex eadem arte impossibile in natura pronunciant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:2)
3. Quae antea incaluerunt, ut fimus equinus ex animali, aut calx, aut fortasse cinis aut fuligo ex igne, reliquias latentes quasdam caloris prioris retinent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 143:1)
Nam neque fimus equinus ipse, nisi fuerit conclusus et sepultus, calorem retinet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:2)
Illa tamen calorem semel susceptum diutissime retinent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:8)
ita ut later aut lapis aut ferrum ignitum in pelvim aquae frigidae immissum et demersum, per quartam partem horae (plus minus) retineat calorem, ita ut tangi non possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:9)
Etiam tradunt cinamomum et odorifera, sita juxta latrinas et loca foetida, diutius odorem retinere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:11)
Illa certe verbis assequi nequeunt, hos autem proferre nolunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:3)
Prius horum praestat certe integritas adhibita, verum ea ipsa praedicata et ex professo, idque cum detestatione corruptelarum etiam posterius assequitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:9)
Proculdubio hoc emblema monarchas monet quam tutum et salutare sit eis plebis studia conciliare et retinere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 18:9)
At potentiae nimiae soloecismus est, credere se posse finem rei pro arbitrio assequi, neque tamen media procurare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 3:9)
Denique seipso prudentior evadit, indque assequitur horulae magis unius sermone quam diei integrae meditationibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 6:8)
Id ad tempus fortasse facere possint, sed diuturnitatam haec res non assequitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:6)
Turcae idem institutum lege sua paululum extimulati hodie retinent, sed magna cum militiae suae (ut nunc est) declinatione.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:9)
In Europa Christiana gens quae illud adhuc retinet et profitetur soli sunt Hispani.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:10)
Quantum vero ad emptiones animo non retinendi sed rursus divendendi, illae ex utraque fere parte molunt, tam venditorem quam emptorem prementes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION