라틴어 문장 검색

nosque non judicis, sed indicis personam sustinemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 66:3)
Iudicibus et magistratibus res est fere indifferens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:15)
Meminisse debent iudices esse muneris suis ius dicere, non autem ius dare, leges inquam interpretari, non condere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:2)
Iudicem opportet esse potius eruditum quam ingeniosum, venerabilem quam gratiosum, magis deliberativum quam confidentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:4)
Ante omnia, integritas iudicum quasi portio est virtusque propria.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:5)
Verum iudex iniustus ille est qui praecipue terminos immutat cum de terris et rerum proprietate iniquam fert sententiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:8)
Officioum iudicis relationem habere possit, partim ad litigantes, partim ad advocatos, partim ad scribas et ministros iusticiae subtus, partim ad principem vel statum supra.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:12)
Iudex strenuus hoc praecipue agit, ut vim et dolum compescat, quorum vis magis perniciosa est quanto apertior, dolus quanto tectior atque occultior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:5)
Iudicem decet viam parare ad iustam sententiam, qualem Deus parat valles exaltando, colles deprimendo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:7)
Itaque caveant sibi iudices ab interpretationibus legum duris et illationibus alte petitis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:10)
Itaque huiusmodi leges, si vel dormiverint diu vel temporibus praesentibus minus quadrent, a iudicibus prudentibus in executione earum reprimantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:14)
Iudicis officum est ut res, ita tempora rerum etc .
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 3:1)
In caussis capitalibus decet iudices (quantum lex permittit) in iudicio meminisse misericordiae, et cum severitate exemplum, cum pietate personam intueri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 4:1)
Quantum ad advocatos qui caussas agunt, patientia et gravitas in caussis audiendis iustitiae est pars essentialis, et iudex nimium interloquens minime est cymbalum bene sonans.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:2)
Iudicis partes in audiendo sunt quatuor:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION